[POMPONIUS libro quarto ad Sabinum.
[ポンポニウス『サビヌス註釈』第4巻において。
] §38.6.5.prSi quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.
] もし、法務官が遺産占有を約束する者たちのうちの誰かが、問題となっている財産の主たる親が死亡した時にその親の権力内にいなかったならば、もし彼らに相続財産が自らの名において帰属することになり、かつ指名されて廃嫡を宣告されていない限り、彼および、彼が同じ家族内に有するであろう子供たちに対して、もし彼が権力内に留まり続けていたならば彼に帰属したであろう部分の遺産占有が与えられる。 それは、彼がその部分から半分を有し、残りを彼の子供たちが有し、かつ彼がこれら(の子供たち)に対してのみ自らの財産を合算することを条件とする。
§38.6.5.1Sed et si filium et nepotem ex eo pater emancipauerit, filius solus ueniet ad bonorum possessionem, quamuis capitis deminutio per edictum nulli obstet.
しかしまた、たとえ告示によれば身分変更が誰の障害にもならないとしても、もし父が子とその子から生まれた孫を家父権から解放したならば、子だけが遺産占有へと至る。
quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, uocantur ad bonorum possessionem parentium.
それどころか、親の権力内に一度もいなかったし、自系相続人の地位をも得なかった人々もまた、親たちの遺産占有へと呼び出される。
nam si filius emancipatus reliquerit in potestate aui nepotem, dabitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreauerit, ita nato dabitur aui bonorum possessio, scilicet non obstante ei patre suo.
なぜなら、もし解放された子が、祖父の権力内に孫を残したならば、その権力内に残された者に対し、解放された父の遺産占有が与えられるからである。 そして、もし彼が解放後に子をもうけたならば、そのように生まれた者には祖父の遺産占有が与えられるが、これはもちろん、彼の父が彼の妨げにならない限りにおいてである。
§38.6.5.2Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bonorum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat.
もし解放された子が遺産占有を請求しなかったならば、あたかもその子が存在しなかったかのように、すべてのことが孫たちにとって未処分のまま保たれ、その結果、子が遺産占有を請求したならば手にしたであろうものが、その子から生まれた孫たちだけに加算され、他の者たちには加算されない。