[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum. ] §38.2.10.prSi ex patronis alicui satisfactum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satisfactum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi et quod patrono supra suam portionem relictum est.
[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum.] もしパトロヌスのうちの誰か一人に対して、他のパトロヌスに被解放人の財産からその本来の取り分より多くが残されることによって、その取り分が満たされない場合には、満たされなかった者に対して、部外者の相続人および本来の取り分を超えて遺贈等を受けたパトロヌスに遺されたものから、その者の取り分が補填されるように訴権が与えられる。
eadem ratio et in pluribus patronis seruabitur.
同じ法理は、複数のパトロヌスがいる場合にも維持されるものとする。
§38.2.10.1Iulianus ait eum, qui ab auo suo exheredatus est, a bonis libertorum eius summoueri, a patris uero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exheredatus, ab auo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, uerum etiam ab aui quoque excludi debere, quia per patrem auitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab auo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem auitorum libertorum contra tabulas bonorum possessionem petere.
ユリアヌスは、祖父によって相続人から除外された者は、その祖父の被解放人の財産からは排除されるが、彼自身の父の被解放人の財産からは除外されないと言う。 しかし、もし彼が父から廃除され、祖父からは廃除されていない場合には、父の被解放人の財産からだけでなく、祖父の被解放人の財産からも除外されるべきである。 なぜなら、彼は父を通じて祖父の被解放人の財産を承継するからである。 だが、もし彼の父が祖父から廃除され、彼自身は廃除されていない場合には、孫は祖父の被解放人の財産について遺言に反する遺産占有を請求することができる。
idem ait, si pater me exheredauit, auus meus patrem meum et prior auus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea auus, dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad auitorum libertorum bona.
同氏はまた、次のように言う。 もし父が私を廃除し、祖父が私の父を廃除して、祖父が先に死亡したならば、私は双方の被解放人から排除される。 しかし、もし先に父が死亡し、その後に祖父が死亡したならば、父による廃除は祖父の被解放人の財産に対して私に何の不利益も与えないと言うべきである。