[IULIANUS libro quinquagensimo nono digestorum. ] §38.16.8.prItem praetor edicto suo proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur his, qui defuncto mortis tempore cognati fuerint.
[ユリアヌス、学説集第59巻] 同様に、法務官はその告示において、被相続人の死亡の時点で血族であった人々に対し、近親であることを理由として遺産占有を約束している。
nam quod in consuetudine nepotes cognati appellantur etiam eorum, post quorum mortem concepti sunt, non proprie, sed per abusionem uel potius άναφορικῶς accidit.
というのも、習慣において、孫たちがその死亡後に懐胎された人々(被相続人)の血族とも呼ばれるのは、厳密な意味においてではなく、濫用あるいはむしろ遡及的に生じていることだからである。
§38.16.8.1Si quis praegnatem uxorem reliquisset et matrem et sororem, si uiua uxore mater mortua fuisset, deinde uxor mortuum peperisset, ad sororem solam legitima hereditas pertinet, quia certum esset matrem eo tempore decessisse, quo legitima hereditas ad eam non pertinebat.
もしある人が、妊娠している妻と、母と、姉妹を残して死亡し、妻が生存している間に母が死亡し、その後、妻が死産した場合、法定相続権は姉妹のみに帰属する。 なぜなら、母は、法定相続権が彼女に帰属していなかった時点で死亡したことが確実だからである。