[IDEM libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum. ] §38.10.10.17#1Sexto gradu continentur personae quadringentae quadraginta octo hae.
第六親等には、以下の四百四十八人の人物が含まれる。
tritauus: est autem tritauus patris et matris atauus, aui uel auiae abauus, proaui proauiae proauus, abaui uel abauiae auus, ataui uel atauiae pater, dictus quasi tertius auus: personas autem complectitur triginta duo: geminetur enim necesse est numerus, qui in atauo fuit immutatione per singulas personas propter atauiam facta, ut sedecies tritauus intellegatur ataui pater et totiens atauiae.
四世祖父。 四世祖父とは、父親および母親の三世祖父、祖父または祖母の高祖父、曾祖父または曾祖母の曾祖父、高祖父または高祖母の祖父、三世祖父または三世祖母の父親であり、いわば第三の祖父と言われるものである。 この名称は三十二人の人物を包含する。 というのも、三世祖母のために個々の人物を通じて変更がなされた結果、三世祖父において存在した数が倍になることが必要だからであり、それによって、四世祖父は十六回は三世祖父の父親として、また同数は三世祖母の父親として理解されるからである。
tritauia similiter numerata faciet personas triginta duo.
四世祖母も、同様に数えられて三十二人の人物をなす。
patruus maximus: is est abaui frater, ataui et atauiae filius, patris uel matris patruus maior: personas continebit sedecim sic.
大々々伯叔父:彼は高祖父の兄弟であり、三世祖父および三世祖母の息子であり、父親または母親の大々伯叔父である。 以下のように十六人の人物を含む。
pater auus proauus abauus atauus abaui frater pater auus proauus abauus atauia frater abaui pater auus proauia abauus atauus frater abaui pater auus proauia abauus atauia frater abaui pater auia proauus abauus atauus frater abaui pater auia proauus abauus atauia frater abaui pater auia proauia abauus atauus frater abaui pater auia proauia abauus atauia frater abaui totidem erunt matris appellatione proposita.
父親 - 祖父 - 曾祖父 - 高祖父 - 三世祖父 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖父 - 曾祖父 - 高祖父 - 三世祖母 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖父 - 曾祖母 - 高祖父 - 三世祖父 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖父 - 曾祖母 - 高祖父 - 三世祖母 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖母 - 曾祖父 - 高祖父 - 三世祖父 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖母 - 曾祖父 - 高祖父 - 三世祖母 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖母 - 曾祖母 - 高祖父 - 三世祖父 - 高祖父の兄弟、父親 - 祖母 - 曾祖母 - 高祖父 - 三世祖母 - 高祖父の兄弟。 母親の名称を起点として提示した場合にも、同数となる。
auunculus maximus: is est abauiae frater, patris uel matris auunculus maior: et numerus idem et personarum expositio eadem quae supra hoc dumtaxat immutato, ut pro abaui fratre abauiae fratrem ponas.
大々々舅:彼は高祖母の兄弟であり、父親または母親の大々舅である。 数も同じであり、人物の説明も、高祖父の兄弟の代わりに高祖母の兄弟を置くという変更点を除けば、上記と同じである。
amita maxima: ea est abaui soror, patris uel matris amita maior: cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum, ut ubi est abaui frater ponatur abaui soror.
大々々伯叔母:彼女は高祖父の姉妹であり、父親または母親の大々伯叔母である。 その他は大々々伯叔父におけるのと同様であり、高祖父の兄弟がある場所に高祖父の姉妹が置かれるという点だけが異なる。
matertera maxima: ea est abauiae soror, patris uel matris matertera maior: cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro abauiae fratre proposita abauiae sorore.
大々々姨:彼女は高祖母の姉妹であり、父親または母親の大々姨である。 その他は上記と同様であるが、ただし最後に高祖母の兄弟の代わりに高祖母の姉妹が提示される。
hos omnes, quos a patruo maximo posuimus, quidam his nominibus designant: abpatruus abauunculus, abamita abmatertera: itaque et nos indifferenter hos ponemus.
私たちが大々々伯叔父から挙げたこれらすべての人々を、ある人々は次の名称で指し示す。 高々大伯叔父、高々大舅、高々大伯叔母、高々大姨。 それゆえ、私たちもこれらを区別なく用いることにする。
quos ego autem appello abpatruos abauunculos, abamitas abmaterteras, illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem.
しかし、私が彼らを高々大伯叔父、高々大舅、高々大伯叔母、高々大姨と呼ぶのに対し、彼らは反対に、私を兄弟または姉妹の玄孫として指し示す。
patrui maioris filius filia: hi sunt proaui fratris filius filia, abaui abauiae per proauum nepos neptis ex filio: personae sub hoc erunt sedecim, enumeratione sic ducta ut in quinto gradu, cum patruum maiorem demonstraremus, fecimus, adiecto dumtaxat filio filia, quia filius patrui maioris totidem necesse est personas complectatur, quot patruus maior, id est octo.
大々伯叔父の息子、娘:彼らは曾祖父の兄弟の息子、娘であり、高祖父または高祖母の、曾祖父を通じた、息子から生まれた孫、孫である。 この下には十六人の人物が該当し、数え上げは、第五親等において大々伯叔父を指し示したときに行ったのと同様に行われ、ただし息子、娘が付け加えられる。 なぜなら、大々伯叔父の息子は、大々伯叔父と同数、すなわち八人の人物を包含せざるを得ないからである。
totidem ex filiae persona computatis is numerus efficietur, quem supra posuimus.
娘の人物から同数を計算することで、私たちが上に置いた数が達成される。
amitae maioris filius filia: hi sunt proaui sororis filius filia, abaui abauiae per proauum nepos neptis ex filia: et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem.
大々伯叔母の息子、娘:彼らは曾祖父の姉妹の息子、娘であり、高祖父または高祖母の、曾祖父を通じた、娘から生まれた孫、孫である。 ここでも、同じ理由により、同数の人物を数え上げる。
auunculi maioris filius filia: hi sunt proauiae fratris filius filia, abaui abauiae per proauiam nepos neptis ex filio.
大々舅の息子、娘:彼らは曾祖母の兄弟の息子、娘であり、高祖父または高祖母の、曾祖母を通じた、息子から生まれた孫、孫である。
eadem hic dinumeratio facienda est, quae in patrui maioris filio filia.
ここでも、大々伯叔父の息子、娘におけるのと同様の数え上げを行うべきである。
materterae maioris filius filia: hi sunt proauiae sororis filius filia, abaui abauiae per proauiam nepos neptis ex filia: circa numerum personarum et expositionem ut supra.
大々姨の息子、娘:彼らは曾祖母の姉妹の息子、娘であり、高祖父または高祖母の、曾祖母を通じた、娘から生まれた孫、孫である。 人物の数と説明については上記の通りである。
hi omnes, quos proposuimus a patrui maioris filio, auo auiaeue eius, de cuius cognatione quaeritur, fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinaeue sunt: at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum propius sobrinis.
私たちが大々伯叔父の息子から提示したこれらすべての人々は、血統が問われている者の祖父または祖母、および彼らの兄弟姉妹に対しては、いとこである。 しかし、同人の父親および母親、ならびに彼らのいずれかの兄弟姉妹に対しては、ソブリヌスより近い者である。
patrui magni nepos uel neptis, amitae magnae nepos uel neptis, auunculi magni nepos uel neptis, materterae magnae nepos uel neptis: haec singula nomina continent personas sexaginta quattuor: nam cum patrui magni uerbi gratia persona quadrifariam intellegatur, nepotis bifariam, geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat: duplicatur etiam nepte computata.
大伯叔父の孫または孫、大伯叔母の孫または孫、大舅の孫または孫、大姨の孫または孫:これらの個々の名称は六十四人の人物を含む。 なぜなら、たとえば大伯叔父の人物は四通りに理解され、孫は二通りに理解されるため、ただ孫を算入しただけでこの数が二倍になり、二倍にされたものは四倍され、さらに孫女を計算に入れることで再び二倍にされるからである。
et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia: pater auus proauus frater aui qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater auus proauia frater aui qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater auus proauus frater aui qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis pater auus proauia frater aui qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito, id est ut aui materni fratris nepotes et neptes computemus.
そして、例として、ただ一つの数え上げだけを提示する。 父親 - 祖父 - 曾祖父 - 祖父の兄弟、すなわち大伯叔父 - その息子 - その者の、息子からの孫、および孫。 父親 - 祖父 - 曾祖母 - 祖父の兄弟、すなわち大伯叔父 - その息子 - その者の、息子からの孫、および孫。 父親 - 祖父 - 曾祖父 - 祖父の兄弟、すなわち大伯叔父 - その娘 - その者の、娘からの孫、および孫。 父親 - 祖父 - 曾祖母 - 祖父の兄弟、すなわち大伯叔父 - その娘 - その者の、娘からの孫、および孫。 母親の名を前に置いた場合にも、同数が同じ理由によって説明される。 すなわち、母方の祖父の兄弟の孫および孫を私たちが計算する場合である。
item in amita magna, id est aui sororis, nepotes neptesque enumerabimus: idemque in auunculo magno, id est auiae fratris: eadem ratione in materterae magnae, id est auiae sororis: ex quibus uniuersus numerus completur sexaginta quattuor.
同様に、大伯叔母、すなわち祖父の姉妹の、孫および孫を私たちは数え上げる。 また大舅、すなわち祖母の兄弟においても同様である。 同じ理由により、大姨、すなわち祖母の姉妹の孫および孫においても同様である。 これらから、全体の数六十四が満たされる。