[CALLISTRATUS libro tertio edicti monitorii. ] §38.1.38.prHae demum impositae operae intelleguntur, quae sino turpitudine praestari possunt et sine periculo uitae.
[警告告示註釈第三巻において、カッリストラトゥス]醜行を伴わずに、かつ生命の危険なしに提供され得る役務のみが、課されたものと解される。
nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamuis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo uitae praestari non possunt.
なぜなら、娼婦が解放された場合、たとえ彼女がなお肉体によって生計を立てているとしても、同じ役務をパトローヌスに提供する義務はないし、また、解放された闘技士もそのような役務を提供する義務はない。 なぜなら、これらは生命の危険なしに提供され得ないからである。
§38.1.38.1Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit.
しかしながら、もし解放自由人が特定の技術を営んでいるならば、たとえ解放後にそれを習得したとしても、その技術による役務をもパトローヌスに提供する義務を負う。
quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, ueluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
だが、もし彼がその技術を営むことをやめたならば、自身の尊厳に反しないような役務、例えばパトローヌスとともに滞在すること、外地へ赴くこと、あるいは彼の事務を処理することのような役務を提供する義務を負うであろう。