[MARCELLUS libro nono digestorum. ] §37.8.3.prQui duos filios habebat, alterum ex his emancipauit, Enepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio ab auo heredes instituti, quid de bonorum possessione iuris sit? et quid intersit, si emancipatum quoque, ex quo nepotes erant nati, praeteritum esse ponamus.
[マルケルス、学説彙纂第九巻] 二人の息子を持っていた者が、そのうちの一人を解放し、彼から生まれた孫を権力内に留めた。 解放された息子は(さらに)息子をもうけ、父親から廃除された。 私は尋ねる。 彼の兄弟と、その解放された息子自身が黙過され、解放された息子から生まれた孫たちが祖父によって相続人に指定された場合、遺産占有についてどのような法が適用されるか。 また、もし孫たちが生まれた元であるその解放された息子もまた黙過されたと仮定するなら、何が異なるのか。
respondi, si filium retento ex eo nepote emancipauerit et emancipatus procreauerit filium et heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius praeteritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis suis post emancipationem susceptis.
私は回答した。 もしある人が、息子から生まれた孫を権力内に留めてその息子を解放し、解放された者が息子をもうけ、孫たちの双方が相続人に指定され、彼らの父親が廃除され、もう一人の息子が黙過された場合、黙過されたその息子だけが遺言に反する遺産占有を請求することができる。 なぜなら、廃除された父親は、解放後に生まれた自らの子供たちにとって(遺産占有請求の)妨げとなるからである。
nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est, id est ex noua clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus sit.
しかし、権力内に留められた孫には遺産占有が与えられるべきである。 なぜなら、もし彼の解放された父親が黙過されていたなら、彼はユリアヌスによって導入された告示の章、すなわち「新条項」のおかげで、父親とともに遺産占有を受け取ることができたはずであり、その父親が廃除されたからといって、より悪い状況に置かれるべきではないからである。
idque ei praeterito quoque praestari oportebit.
そして、このことは、彼が黙過された場合にも彼に対して保障されなければならない。
sed fratris eius, qui post emancipationem natus est, diuersa condicio est: conseruanda est tamen et illi ad uirilem partem hereditas, sicut etiam imperator Antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit.
しかし、解放後に生まれた彼の兄弟の状況は異なる。 もっとも、彼に対しても、一人分の相続分に達するまで相続財産は保全されなければならない。 これは、皇帝アントニヌスが娘からの孫の事例において勅答したのと同様である。