[MARCELLUS libro nono digestorum. ] §37.5.25.prQui filium emancipauerat et nepotem ex eo retinuerat in potestate, testamento filium exheredauit, nepotem ex aliqua parte instituit heredem et alium filium emancipatum praeteriit.
[マルケルス『学説彙纂』第9巻] 息子を解放し、その息子から生まれた孫を自らの権力内に留めていた者が、遺言においてその息子を廃除し、その孫をある割合における相続人に指定し、かつ解放された別の息子を黙過した。
potest defendi nepotem quoque bonorum possessionem contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato suus heres esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio defertur.
孫もまた遺言に反する遺産占有を請求できる、と主張されうる。 なぜなら、もしその父親が自権相続人でなかったならば、無遺言相続において各人が自権相続人となるはずの割合に応じて、遺産占有が与えられるからである。
§37.5.25.1Is, cuius filius in adoptione erat, nepotem, quem filius postea procreauerat, scripsit heredem, emancipatum filium praeteriit: num habet nepos ex edicto bonorum possessionem? tuendus tamen exemplo parentium et liberorum, quibus legata praestare coguntur qui bonorum possessionem contra tabulas acceperunt.
その息子が他家に養子に入っていた者が、その息子がその後に儲けた孫を相続人に指定し、解放された(別の)息子を黙過した。 この孫は告示に基づく遺産占有(の権利)を有するだろうか。 しかし、遺言に反する遺産占有を受け取った者が遺贈を支払うことを義務づけられる「親および子供」の例に倣って、彼は保護されるべきである。
§37.5.25.2Si forte ex eodem filio retinuerat nepotem unum pluresue, indubitate pro ea parte tuendus est, pro qua parte tueretur, si ex filia nepos aut mater defuncti heredes instituti essent: nam his comparatur.
もし仮に、同じ息子から生まれた1人または複数の孫を彼が権力内に留めていたならば、その孫は、もし娘方の孫または被相続人の母親が相続人に指定されていた場合に保護されるであろう割合に応じて、疑いなく保護されるべきである。 なぜなら、彼はこれらと同等に扱われるからである。