[ULPIANUS libro trigesimo nono ad edictum. ] §37.4.3.prNon tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, uerum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.
[ULPIANUS libro trigesimo nono ad edictum.] しかし、解放された者自身が遺産占有を認められるだけでなく、彼らから生まれた者たちもまた認められる。
§37.4.3.1Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptauerit, uidendum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptauerit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem peruenire.
もし二人の孫を持つ者が、解放された一方の孫を子の代わりに養子とした場合、彼だけが子であるかのように認められるべきか検討されなければならない。 すなわち、もし彼が、自分が手元に留めていたもう一方の孫の父親であるかのように、その孫をそのように養子としたならば、当然そうなる。 しかし、彼だけが遺産占有に到達できると言う方がより良い。
§37.4.3.2Sed si sit hic nepos emancipatus, uerum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.
しかし、もしこの孫が解放された場合、彼が子であるかのように認められないと言うのが正しい。 なぜなら、養子の権利は解放によって終了しているため、この子のような者は直系卑属には含まれないからである。
§37.4.3.3Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptauero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit.
もし私が子を持ち、かつ彼から生まれた孫を持っている時に、その孫を子の代わりに養子とした場合、両者が認められる。 明らかに、もし孫が解放されたならば、父親が彼に優先するため、孫は認められない。
§37.4.3.4Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, aequissimum est ei praestari quod cuiuis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est.
もし誰かが自己の解放後に得た子を、彼自身の父親に子の代わりとして養子に出した場合、あらゆる自理人養子とされた子に提供されるものが彼に提供されるのが最も公平であり、したがって彼はその父親と結合されるべきである。
sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.
しかし、もしこの孫が養子縁組の後に解放されたと仮定されるならば、彼が辞退するのが最も公平であり(なぜなら、彼は自身の元の場所を回復するからである)、父親と結合されるべきではない。
§37.4.3.5Si emancipatus filius uxore non ex uoluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem aui uelit uenire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur.
もし解放された子が、父親の意に反して娶った妻との間に子を得て、その後、父親がすでに死亡している状態で孫が祖父の遺産占有を望む場合、彼はそれに認められるべきである。 なぜなら、取消によって正当な子である者が子でなくなるわけではないからである。 取消は、認められるためであって、排除されるために適用されるのではないからである。
nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem aui admitti, cum possit auus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.
また、たとえ子が、彼自身にとっても父親にとってもそのような女を妻とすることが恥辱となるほどの不名誉な妻を娶ったとしても、その妻から生まれた者も祖父の遺産占有に認められると言うべきである。 祖父は自己の権利を行使して彼を廃除相続人とすることができるからである。 なぜなら、遺言無効訴訟を審理する者は、この孫において、孫自身の功績よりもその父親の非行を過小に評価することはないからである。
§37.4.3.6Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.
もし無視された解放された子が、遺産占有を請求する前に自理人養子となることを承諾した場合、彼は遺言に反する遺産占有を失う。
§37.4.3.7Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem aui sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.
もし誰かが自己の解放された子に、彼から生まれた手元に留めていた孫を養子に出した場合、その孫は、彼の父親が先に死亡した時には、祖父の遺言に反する遺産占有に認められる。 なぜなら、彼は、自身も遺言に反する遺産占有を認められ得た者の家族にいるからである。
§37.4.3.8Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.
また、もし解放された子が、解放後に得た子を自身の父親に養子に出して死亡した場合も、同様である。 なぜなら、この場合も、その孫は、他家にはいないかのように、自身の父親の遺産占有に認められるべきだからである。
§37.4.3.9Si pater alicuius peruenerit in adoptiuam familiam, filius non, an patris sui in adoptiua familia mortui bonorum possessionem accipere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamuis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.
もし誰かの父親が養子家族に入り、子は入らなかった場合、その子は養子家族で死亡した自身の父親の遺産占有を受け取ることができるか。 私は、この子は父親と同じ家族にいないとはいえ、その遺産占有に認められるべきであるという、こちらの見解の方がより人道的であると考える。
§37.4.3.10Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt.
法律上、相続人に指定され得ない直系卑属は、遺言に反する遺産占有を請求することもできない。
haec autem uerba 'institui non possunt' ad mortis tempus referuntur.
ところで、この「指定され得ない」という言葉は、死亡の時を基準とする。
§37.4.3.11Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem uocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.
もし直系卑属の一人が相続人として記載されているならば、彼は遺言に反する遺産占有へと呼び戻されるべきではない。 なぜなら、遺言に従う占有を持つことができるのに、なぜ遺言に反するものが彼に与えられるのが良いとされるのか。 明らかに、他の者が告示を発動させるならば、彼自身も遺言に反する遺産占有に認められる。
§37.4.3.12Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita Iulianus quoque libro uicesimo tertio digestorum scripsit.
しかし、もし条件付きで記載されているならば、遺言に反する遺産占有を受け取ることはできない。 そして、そのようにユリアヌスも『学説彙纂』第23巻に書いている。
quid ergo, si defecerit condicio? uerum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.
では、もし条件が成就しなかった場合はどうなるか。 彼が遺言に反する遺産占有を受け取るというのは正しい。
§37.4.3.13Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.
もし解放された子が、自分自身の権能の内にない条件の下で相続人に指定された場合、彼は記載された相続人であるため、遺言に従う遺産占有を受け取ることができ、かつ受け取るべきであり、遺言に反するものは受け取ることができない。 そして、もし万一条件が成就しなかったならば、彼が遺言に反する遺産占有を受け取っていた場合に得たであろう限度において、法務官によって保護されるべきである。
§37.4.3.14Sed et si nepos sub huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.
しかし、もし孫がこのような条件の下で相続人に記載された場合にも、同様のことが言われるべきである。
§37.4.3.15Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed seruus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas.
もし直系卑属の一人が相続人として記載されておらず、彼の奴隷が記載されて、彼が奴隷に相続を承認するよう命じた場合、彼に対して遺言に反する遺産占有は拒絶されるべきである。
§37.4.3.16Idemque est et si legatum relictum sibi uel seruo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari.
自分自身または自己の奴隷に遺贈された遺贈物(レガートゥム)を選択した場合にも、同様である。 なぜなら、この場合も、遺言に反する遺産占有は拒絶されるべきであると我々は主張するからである。