[ULPIANUS libro quadragensimo quinto ad edictum. ] §37.13.1.prNon dubium est, quin debeant ratae uoluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissent.
[ウルピアヌス、告示注解第45巻] 敵地においていかなる方法によってであれ自らの最期の意思を整え、かつその地で生涯を終えた人々の意思は、有効とされるべきであることに疑いはない。
quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu uersantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi uindicant.
というのも、軍人の境遇はこれらの人々の境遇とは異なっており、皇帝勅法が彼らを区別しているとはいえ、陣頭に身を置く人々は、同じ危険を経験しているのであるから、同様に同じ権利を当然に自らに主張するからである。
omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testabuntur, siue praeses quis sit prouinciae siue legatus siue quis alius, qui iure militari testari non potest.
したがって、軍事法に従って遺言をすることができない境遇にあるすべての人々は、例外なく、もし敵地で捉えられ、そこで死亡するならば、彼らが望む方法で、かつ彼らができる方法で、遺言をするであろう。 それが属州総督であれ、レガトゥスであれ、あるいは軍事法に従って遺言をすることができない他の誰かであれ。
§37.13.1.1Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est.
同様に、艦隊の指揮官や三段櫂船指揮官が軍事法に従って遺言をすることができることには、何の疑問もない。
in classibus omnes remiges et nautae milites sunt.
艦隊においては、すべての漕ぎ手および水夫は軍人である。
item uigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.
同様に、消防兵も軍人であり、彼らが軍事法に従って遺言をすることができることには、何の疑問もない。
§37.13.1.2Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamuis et hinc sit exemptus et illo nondum peruenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamuis in numeris non sit.
もしある軍人が一の部隊から他の部隊へと転属された場合、たとえ彼がこちらから除外され、かつあちらに未だ到着していなくても、やはり軍事法に従って遺言をすることができる。 なぜなら、彼は部隊に属していなくとも、軍人だからである。