[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum. ] §36.4.5.prIs cui legatorum fideiue commissorum nomine non cauetur missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit.
[ウルピアヌス、告示注解第52巻] 遺贈または信託遺贈の名目で担保が提供されないために、占有に送り込まれた者は、決して所有者となるわけではない。
nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi heredem ius habet, sed simul cum co possidere iubetur, ut saltem taedio perpetuae custodiae extorqueat heredi cautionem.
また、彼に与えられるのは財産の占有というよりは監視である。 なぜなら、彼は相続人を追い出す権利を持たず、むしろ相続人と同時に占有するよう命じられるのであり、それは、絶えざる監視の煩わしさによって、少なくとも相続人から担保を供与させるためである。
§36.4.5.1Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, alius legatorum seruandorum causa, posse eum, qui legatorum seruandorum causa in possessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quod se damni infecti obligauit.
もしある者が「未発生損害」の名目で占有に送り込まれ、別の者が「遺贈保全」のために送り込まれた場合、遺贈保全のために占有に送り込まれた者は、未発生損害についても保証を提供することができる。 そして、もし彼が保証を提供したならば、彼が自ら未発生損害について義務を負ったというその名目についても担保が彼に提供されない限り、占有から退くべきではない。
§36.4.5.2Si plures legatarii mitti in possessionem desiderauerint, omnes uenire debent in possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet sibi, non alii possidet.
複数の受遺者が占有への導入を望んだ場合、全員が占有に入るべきである。 なぜなら、遺贈を理由として占有する者は、自分のために占有するのであって、他人のために占有するのではないからである。
alia est causa, cum creditores rei seruandae causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet non sibi, sed omnibus possidet.
債権者たちが「財産保全」のために占有に送り込まれる場合は、事情が異なる。 なぜなら、占有する者は自分のためではなく、全員のために占有するからである。
§36.4.5.3Qui prior missus est legatarius in possessionem, non praefertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem obseruamus, sed simul omnes aequaliter tuemur.
先に占有に送り込まれた受遺者は、後から送り込まれる受遺者に優先しない。 なぜなら、受遺者の間では我々は順位を考慮せず、全員を同時に平等に保護するからである。
§36.4.5.4Postquam rei seruandae creditores possidere coeperunt, legatorum seruandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur.
債権者たちが財産保全のために占有を始めた後は、遺贈保全のために占有に送り込まれた者は、債権者たちよりも優先されるとはみなされない。
§36.4.5.5Qui in possessionem legatorum seruandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum hereditariarum omnimodo ueniet, hoc est earum quae in causa hereditaria manent: earum autem, quae in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa esse desierint, nec semper, sed causa cognita.
遺贈保全のために占有に送り込まれる者は、相続財産に属する物、すなわち相続財産の地位に留まっている物の占有には、いかなる場合でも入ることになる。 しかし、相続財産の地位にない物については、それらが悪意によってその地位から失われた場合でなければ送り込まれず、また常にではなく、事情審理を経た上でのことである。
§36.4.5.6'Bonorum' autem appellatione hae res compraehensae uidebuntur, quarum proprietas ad heredem pertinet.
ところで、「財産」という呼称には、その所有権が相続人に属する物が包含されているとみなされる。
§36.4.5.7Sed et si uectigales agri sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem.
しかし、たとえ永小作地であっても、また遺言者に与えられた何らかの質物であっても、それらの占有にも送り込まれる。
§36.4.5.8Sed et in partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus aeque omni modo legatarius et fideicommissarius mittentur.
さらにまた、女奴隷の産んだ子や家畜の産んだ子、同様に果実に対しても、受遺者および信託受遺者は全く同様に、いかなる場合でも占有に送り込まれる。
§36.4.5.9Sed et si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem eius mittendum legatarium constat: nam et haec res in causa hereditaria est.
また、被相続人が善意で他人の物を買い取っていた場合、受遺者をその占有に送り込むべきであることは合意されている。 なぜなら、この物も相続財産の地位にあるからである。
§36.4.5.10Si deposita res apud defunctum fuerit uel commodata, locum missio non habet, quia non sunt istae res hereditariae.
もし物が被相続人のもとに寄託されていたか、あるいは使用貸借されていた場合、占有への導入は認められない。 なぜなら、それらの物は相続財産ではないからである。
§36.4.5.11Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in partem eius missio locum utique habere debet.
もし二人の相続人のうち、一人が保証を提供する用意があり、もう一人が用意がない場合、用意がない者の持分についての占有への導入は、当然認められるべきである。
missi itaque legatarii impedient etiam eum, qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur.
したがって、送り込まれた受遺者たちは、保証を提供した者の財産管理をも妨げることになる。 それゆえ、管理が妨げられないように、相続人に対して全額について保証を提供するよう勧告すべきである。
§36.4.5.12Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes decesserit, missio non solum in ea bona, quae testatoris fuerunt, uerum ad ea quoque, quae impubes adquisiit, locum habebit: nam haec quoque hereditaria sunt: uiuo autem impubere neque missio neque satisdatio locum habet.
もし思春期未満の者の代替相続人によって遺贈が遺されており、かつその思春期未満の者が死亡した場合、遺言者のものであった財産だけでなく、思春期未満の者が取得した財産についても、占有への導入が認められる。 なぜなら、これらもまた相続財産だからである。 しかし、思春期未満の者が生存している間は、占有への導入も保証の提供も認められない。
§36.4.5.13Si heres non sit, a quo fideicommissum relictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dolus eius sit aestimandus.
もし、信託遺贈を遺した者が相続人ではなく、他の名称の後継者である場合、告示の適用があり、その者の悪意が評価されるべきであると言うべきである。
§36.4.5.14Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, aeque nocere debebit.
しかしまた、悪意の行為を行った者が相続人の相続人である場合でも、同様に不利益を及ぼすべきである。
§36.4.5.15Dolum accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum et fideicommissariorum factus est.
我々は、悪意には重過失も含めて解釈すべきであるが、あらゆる悪意ではなく、受遺者や信託受遺者を害する目的で行われたものに限定すべきである。
§36.4.5.16Imperator Antoninus Augustus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicommissarios esse mittendos, si post sex menses, quam aditi pro tribunali fuerint hi quorum de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, quoad uoluntati defunctorum satisfiat.
皇帝アントニヌス・アウグストゥスは、特定の理由により、この件について管轄権を持つ人々が法廷において申し立てられてから6か月が経過しても、なお履行が怠られている場合には、受遺者および信託受遺者を相続人自身の固有の財産にさえも送り込むべきであり、彼らはそこで、被相続人の遺志が満たされるまで、果実を収取することになるとの勅答を出した。
quod remedium seruaretur et aduersus eos, qui ex qua causa fideicommisso moram faciunt.
この救済策は、いかなる理由であれ信託遺贈について履行遅滞に陥っている者たちに対しても維持されるべきである。
§36.4.5.17Satisfactionis uerbum licet latius patet, tamen ad exsoluendum legatum refertur.
「履行」という言葉は、より広い意味を持つとはいえ、ここでは遺贈の支払いを指している。
§36.4.5.18Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora fit solutioni.
したがって、たとえ保証の提供が免除されていたとしても、支払いの遅延が生じている以上、勅答は適用される。