[ULPIANUS libro uicesimo tertio ad Sabinum. ] §36.2.12.prnec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.
[ウルピアーヌス、『サビヌス註釈』第23巻] その遺贈の権利は一度に確定するのではなく、各年ごとに確定する。
§36.2.12.1Sed utrum initio cuiusque anni an uero finito anno cedat, quaestionis fuit.
しかし、各年の初めに確定するのか、あるいは年が終了した時に確定するのかが、疑問とされた。
et Labeo Sabinus et Celsus et Cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probauerunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.
そしてラベオ、サビヌス、ケルスス、カッシウス、およびユリアヌスは、毎年ごとに遺贈されるすべてのものにおいて、各年の初めにこの遺贈の権利が確定するということを承認した。
§36.2.12.2Inde Iulianus ait, hoc legatum si seruo relinquatur, deinde post primum uel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.
そこからユリアヌスは、この遺贈が奴隷に遺贈され、その後、最初または二番目の年の後に彼が自由の身となった場合、彼自身が自分のためにそれを取得すると言う。
§36.2.12.3Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.
同様にケルススは、ユリアヌスも承認していることであるが、この遺贈の権利は、相続が承認された日からではなく、死亡の日から確定し、たとえ偶然にも何年も後に相続が承認されたとしても、すべての年の分が遺贈受取人に支払われるべきである、と書いている。
§36.2.12.4Sed et si quotannis sit legatum, mihi uidetur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte euidens sit uoluntas testatoris in annuas pensiones ideo diuidentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum uoluit, ne urgueretur ad solutionem.
しかし、たとえ「毎年」の遺贈であっても、これについても各年の初めが考慮されるべきであると私には思われる。 ただし、もしや、支払いを迫られないようにと、遺贈受取人のためではなく相続人の利益のために配慮されることを望んで、遺言者が毎年の分割払いに分割したのだという彼の意志が明白である場合は別である。
§36.2.12.5Si in habitationem aliquid uel in disciplinam legetur sic 'annua' uel 'uotannis', quibus diebus pensio debetur habitationis uel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura uoluntatis facta.
もし居住のため、あるいは教育のために、このように「年ごとの」または「毎年」と遺贈される場合、居住の家賃、または教育の授業料が支払われるべきであるその日々に、意志の推測がなされたことによって、遺贈が残されたものと理解される。
§36.2.12.6Nouissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum 'in annos singulos' uel 'quotannis' an 'in singulos menses' uel 'quot mensibus' an 'in singulos dies' uel 'quot diebus' legetur.
最近では、ポンポニウスが、「各年ごとに」もしくは「毎年」と遺贈されるか、あるいは「各月ごとに」もしくは「毎月」、あるいは「毎日ごとに」もしくは「毎日」と遺贈されるかは、何の違いもないと書いている。
ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si 'annui' legentur tot aurei, idem erit dicendum.
私自身もこの見解に同意する。 したがって、たとえ「年ごとの」としてこれこれの金貨が遺贈されるとしても、同じことが言われるべきである。
§36.2.12.7Si cui homo generaliter sit legatus et antequam uindicet, decesserit, ad heredem suum legatum transfert.
もし誰かに奴隷が一般的に遺贈され、彼がそれを請求する前に死亡した場合、彼は自分の相続人にその遺贈を移転する。
§36.2.12.8Si Titio sit sic legatum 'quem Seius elegerit' et Seius post electionem decesserit, locus est uindicationi semel adquisitae.
もしティティウスに、「セイウスが選択するであろう者」とこのように遺贈され、セイウスが選択の後に死亡した場合、一度取得された請求の余地がある。