[SCAEUOLA libro quinto digestorum. ] §36.1.82.prMatrem et auunculum eosdemque creditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem restituerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, Septicio.
[スカエウォラ、学説彙纂第5巻より]ルキウス・ティティウスは、自身の債権者でもある母親と母方の叔父を相続人に指定し、彼らの信託に委ね、彼らの死後に遺言者の家産から残ったものをセプティキウスに返還するように求めた。
heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, Septicius possedit.
相続人たちは遺言者の財産の少なからぬ部分を消費し、多くの相続人を残して亡くなったが、彼らの知る中で、ルキウス・ティティウスの財産のうち残されていた多くの個物をセプティキウスが占有した。
quaesitum est, an id, quod Lucius Titius debuit matri et auunculo, heredes eorum a Septicio petere possint.
ルキウス・ティティウスが母親と叔父に対して負っていた債務を、彼らの相続人たちがセプティキウスに対して請求できるかが問われた。
respondit non posse.
できないと答えた。
CLAUDIUS: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate consumpsisse proponuntur.
クラウディウス:なぜなら、相続の承認によって、混同により債務関係は消滅していたからであるが、信託の返還請求は存在していた。 しかし、この信託の公平は、遺産から多くを消費したとされる者たちには欠けているのである。