[SCAEUOLA libro octauo decimo digestorum. ]
[スカエウォラ著『学説彙纂』第18巻] 彼は自身の相続人に対して次のような文言で手紙を書いた。
§36.1.77.prEpistulam ad heredem suum in haec uerba scripsit: 'Titius Cornelio heredi suo salutem.
「ティティウスは、自身の相続人コルネリウスに挨拶を送る。
a te peto, Corneli, quoniam ad te deuoluta est pars matris meae, item pars Sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor'.
コルネリウスよ、私はお前に求める。 私の母の持分が、そして、かつて私の財産管理人であり逆境に見舞われたセンプロニウスの持分も同様にお前に移ったので、そしてこれによって私の全遺産がお前のもとに集まることが期待されるので、お前がガイウス・セイウスに4ウンキアを返還・譲渡することを。
quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus et adicrit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ex sua portione restituat hereditatem.
」センプロニウスが、かつて自分を配流した皇帝によって原状回復され、相続を承認した場合、彼もまた、自らの持分から相続財産を返還するよう求められているかどうかが問われた。
respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem Seio facere.
答弁:センプロニウスについては(信託を)求められているとは想定されないが、相続人コルネリウスは、被相続人の母方の財産について、自身の持分の割合に応じてセイウスに返還を行うべきである。
§36.1.77.1Mulier heredis instituti fidei commisit, ut refenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec uerba: 'rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis peruenerit, facias peruenire ad filium tuum': quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc.
ある女性が、指定された相続人の信託に託し、4分の1を留保して残りの部分を、かつての自身の義理の娘に返還するように求めた。 そして彼女の信託にも、次の言葉で託した。 「私はお前に求める。 私の財産からお前に届くものが、お前の息子に届くように計らうことを。 」この信託をいつ返還すべきか、彼女の死後であるべきか、それともただちにであるかが問われた。
respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.
答弁:信託は、義理の娘が死亡する時点に合わされるべきである。