[IAUOLENUS libro undecimo epistularum. ] §36.1.48.prSeius Saturninus archigubernus ex classe Britannica testamento fiduciarium reliquit heredem Ualerium Maximum trierarchum, a quo petit, ut filio suo Seio Oceano, cum ad annos sedecim peruenisset, hereditatem restitueret.
[ヤウォレヌス、『書簡集』第11巻] ブリタニア艦隊の主席舵手セイウス・サトゥルニヌスは、遺言によって、三段櫂船指揮官ウァレリウス・マクシムスを信託相続人として残し、彼に対して、自身の息子セイウス・オケアヌスが16歳に達したときに遺産を返還するよう求めた。
Seius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc Mallius Seneca, qui se auunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem trierarchus sibi ea uindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat.
セイウス・オケアヌスはその年齢に達する前に死亡した。 現在、セイウス・オケアヌスの叔父であると自称するマッリウス・セネカが、親族関係を理由にこれらの財産を請求しているが、他方、指揮官マクシムスは、返還を命じられていた相手が死亡したという理由で、それらを自分自身のものであると主張している。
quaero ergo utrum haec bona ad Ualerium Maximum trierarchum heredem fiduciarium pertineant an ad Mallium Senecam, qui se pueri defuncti auunculum esse dicit.
そこで私は、これらの財産が信託相続人である指揮官ウァレリウス・マクシムスに帰属するのか、それとも死亡した少年の叔父であると自称するマッリウス・セネカに帰属するのかを尋ねる。
respondi: si Seius Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento Seii Saturnini, cum annos sedecim haberet, a Ualerio Maximo fiduciario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani pertinuerint, quoniam dies fideicommissi uiuo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus solutionis tutelam magis heredi fiduciario permississe, quam incertum diem fideicommissi constituisse uideatur.
私は回答した。 もし、セイウス・サトゥルニヌスの遺言に基づき信託された遺産を、16歳になったときに信託相続人ウァレリウス・マクシムスから返還されるべきであったセイウス・オケアヌスが、あらかじめ定められた年齢に達する前に死亡したならば、信託遺産は、オケアヌスのその他の財産が帰属する者に帰属する。 なぜなら、信託の権利発生期日はオケアヌスの生存中に到来したからである。 すなわち、遺言者が履行の時期を引き延ばすことによって、信託の不確実な期限を設定したというよりは、むしろ信託相続人に後見を委ねたものと見なされる場合がこれに該当する。