[MARCELLUS libro uicesimo primo digestorum. ] §35.3.5.prUideamus, an stipulatio 'qua amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari' aduersus eum non sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet.
[MARCELLUS libro uicesimo primo digestorum.] 「ファルキディウス法によって多く受け取った分について、与えることが許されることとする」という誓約が、信託に基づき遺贈を他人に引き渡す義務のある者に対しても、十分ではないかどうかを検討しよう。
sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cauebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet legatarius circuitu sublato heredi caueri.
しかし、「彼の信託において何ら委ねられていない」と言われれば十分である。 すなわち、信託を受け取る者も当然、受遺者に対して保証を提供するであろう。 ただし、受遺者が、迂回を排除して相続人に対して保証がなされることを望む場合は別である。
sed et legatario praeterea cauendum est, si (ut plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamuis tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad praestandum fideicommissum.
しかしその上、もし(大抵の場合に公平であるように)信託から比例割合に応じて留置することが受遺者に認められるべきであるならば、たとえ彼の手元に信託を履行するのに十分なだけの遺贈が残ることになるとしても、受遺者のためにもやはり保証がなされなければならない。