[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum. ] §35.3.3.prnisi si dolo ipsius aliquid factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit.
[ULPIANUS libro septuagesimo nono ad edictum.] ただし、彼自身の悪意によって何事かがなされた場合は別である。 なぜならその場合には、その問答契約に含まれている悪意条項によっても彼は義務を負うことになり、かつ再答弁によって退けられ得るからである。
§35.3.3.1Haec cautio, quae propter legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet praestationem.
ファルキディウス法のために提供されるこの保証は、保証人の提供を伴う。
§35.3.3.2Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, ut aestimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quantum efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiae ratio habeatur.
もし複数日にわたって金銭が遺贈されており、ファルキディウス法が適用されることが確実である場合には、問答契約ではなく、計算に余地があるとペディウスは言う。 それは、期限付きで遺贈されたものがいくらの価値であるかが評価され、その評価額がもたらす額だけが遺贈されたとみなされるためであり、その割合に応じて、すべての遺贈から直ちにファルキディウス法の計算が行われるためである。
§35.3.3.3Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem uenientem iam Falcidiam locum habere, totiens computatio eius fit.
期限が到来する前であっても、ファルキディウス法がすでに適用されることが明らかになるであろうときはいつでも、その計算が行われる。
nam si condicio in mora est, exspectabimus condicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita ratione atque aestimatione sica de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dicemus.
なぜなら、条件が未成就であるならば、我々は条件が成就するまで待つであろうから。 しかし、もし期限が残っているだけであるならば、すでにここで時間の隔たりを考慮に入れ、評価した上で、このようにファルキディウス法について論じ、かつ問答契約が発効すると言うであろう。
§35.3.3.4Quamuis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cauere, tamen quibusdam remitti diui fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta alimenta sunt relicta.
もっとも、すべての受遺者および遺託受益者がこの問答契約によって保証を提供する必要があるが、神君たる兄弟皇帝は、特定の者、たとえば少額の扶養料が遺贈された者にはこれが免除されると勅答した。
Pompeiae enim Faustinae rescribserunt sic: 'non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae relictos proponis, atque fuit alimentorum et uestiarii libertis relictorum, quibus propterea cautionis onus remittendum existimauimus'.
彼らはポンペイア・ファウスティナに対して次のように勅答した。 「君の女パトローナであるポンペイア・クリスピアナの遺言によって、君に毎年遺贈されたと君が申し立てる10アウレウスの事件は、解放奴隷に遺贈された扶養料および衣類費の事件と同じではない。 解放奴隷たちに対しては、それゆえに我々は保証の負担を免除すべきであると考えたのである。
§35.3.3.5Item sciendum est fiscum hanc cautionem non pati, sed perinde conueniri posse, ac si cauisset.
」また、国庫はこの保証に服さないが、あたかも保証を提供したかのように訴えられ得るということを知るべきである。
ceteros autem, cuiuscumque dignitatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cauendum diuus Pius rescribsit: ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata uoluit stipulationem interponi.
他方、その他の者たちは、いかなる身分であれ、すでに遺贈を受け取っていたとしても、保証を提供するよう強制されるべきであると神君ピウスは勅答した。 この勅答から、我々は、遺贈が支払われた後であっても彼が問答契約が締結されることを望んだのだ、ということも理解する。
§35.3.3.6Si legatarius heredi, qui controuersiam hereditatis patitur iam uel sperat, de restituendo legato sibi praestito cauerit et euicta hereditas sit, sed neglegentia uel dolo eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem propter uiri boni arbitrium, quod inest huic stipulationi.
もし受遺者が、遺産に関する争いに現在直面しているかあるいはそれを予期している相続人に対して、自分に提供された遺贈を返還することについて保証しており、そして遺産が追奪されたが、それが遺贈を提供した者の怠慢または悪意によるものであるならば、この問答契約に含まれている「誠実な男の裁定」に鑑み、問答契約は発効しないと言うべきである。
§35.3.3.7Item si ipse, qui praestitit legatum, ex alia causa sibi euicerit, ut puta quia inuenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter uiri boni arbitrium.
同様に、もし遺贈を提供した者自身が、別の原因によって自分に追奪した場合、たとえば、彼が後続の遺言において相続人に指定されていることが判明し、その遺言においては当該受遺者が遺贈を受けていなかった場合などには、「誠実な男の裁定」に鑑み、問答契約は発効すると言うべきである。
§35.3.3.8Et generaliter ubicumque hereditatem uel quantitatem uel emolumentum praestitit is, qui hac stipulatione sibi prospexerat, dicendum est ibi committi eam, si modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est.
そして一般的に、この問答契約によってあらかじめ自らを守っていた者が遺産、金額、または利益を提供した場合は常に、問答契約をした者に過失がない限りにおいて、その契約は発効すると言うべきである。
§35.3.3.9Quaesitum est, an saepius committatur.
問答契約が複数回発効することがあるかどうかが問われた。
et placet etiam saepius eam committi, si per partes ablata est hereditas.
そして、もし遺産が分割されて奪い去られたのであれば、それが複数回発効することもある、というのが支持されている。
§35.3.3.10Si legatum fuerit praestitum ante interpositam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? mouet quaestionem, quod ea, quae per errorem omissa uel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum uidetur ex eo, quod cautio intermissa est.
もしこの問答契約が締結される前に遺贈が提供されていた場合、この保証を締結させるために不当利得返還請求ができるであろうか。 この問題を提起するのは、錯誤によって省略されたり支払われたりしたものは不当利得返還請求が可能であり、したがってここでも、保証が省略されたことによって、いわば過大に支払われたとみなされるからである。
et ait Pomponius condictionem interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pomponius, utilitatis gratia.
そしてポンポニウスは、保証を締結させる目的で返還請求権が認められると言っており、私は、実用性の観点から、ポンポニウスが言うこの見解が承認されるべきであると考える。