[MARCELLUS libro singulari responsorum.
[マルケルス、答弁集単巻より。
] §35.1.36.prPublius Maenius testamento suo ita cauit: 'quisquis mihi heres heredesue erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta': uiuo Maeuio Seius consul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis Ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maeuius decessit: quaero, an quadringenta Seio debeantur.
] プブリウス・マエニウスは遺言書においてこのように規定した。 「私の相続人または複数の相続人となる者は誰であれ、私の姉妹の息子ガイウス・セイウスに、執政官職の栄誉を祝して40万を与えるように、遺贈し、彼らの信託に委ねる。 」マエウィウスの生存中に、セイウスは次期執政官に指名され、かつ競技を挙行した。 その後、1月1日から執政官職に就任し、その後にマエウィウスは死亡した。 私は問う、40万がセイウスに支払われるべきであるかどうか。
§35.1.36.1Marcellus respondit deberi.
マルケルスは、支払われるべきであると答弁した。
Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cauit: 'a te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, cadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim annos non impleuerit, peto uti reddas ea restituas Publio Maeuio et Gaio Cornelio'.
ティティアは、遺言書でセプティキアに遺贈していた土地について、補足遺言においてこのように規定した。 「セプティキアよ、あなたに請う。 私の息子が16歳になったときに、同じ土地を彼に引き渡してほしい。 しかし、もし私の息子が16歳に満たないならば、あなたがそれらをプブリウス・マエニウスとガイウス・コルネリウスに返還し、引き渡すことを私は請う。
quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et heredes Septiciae restituere id Publio Maeuio et Gaio Cornelio debeant.
」私は問う。 セプティキアが死亡し、その後に息子が15歳で死亡した場合、15年が満了した時点で信託遺贈がただちに履行されるべきであり、セプティキアの相続人たちがそれをプブリウス・マエニウスとガイウス・コルネリウスに引き渡す義務があるかどうかを。
Marcellus respondit Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim uideri contra uoluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos perueniat, quam ad puerum peruenire uel a Septicia uel ab heredibus potuisset.
マルケルスは、セプティキアは、彼女がこれらの土地において有していたであろう権利を、自身の相続人に残したのだと答弁した。 というのも、信託遺贈の繰り上げ履行を求めることは、遺言者の意図に反していると思われるからである。 すなわち、代替受取人に、セプティキアからであれ彼女の相続人からであれ、その少年(息子)に達し得たであろうものよりも多く届くことになるからである。
et uerba quidem uidentur repraesentare fideicommissum, sed non est uerisimile, ut maturius uoluerit testatrix ad substitutos id transferre.
たしかに文言は信託遺贈を繰り上げるかのように見えるが、遺言者が代替受取人たちへそれをより早期に移転させることを望んだとは考えがたい。
nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer uiueret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conueniri.
セプティキアが前に死亡したことは、何事をも変えない。 なぜなら、たとえその少年が生きていたとしても、セプティキアの相続人たちは、セプティキア自身よりも前に訴えられることはあり得ないからである。