[ULPIANUS libro quinto disputationum. ] §34.4.9.prCum centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem legauit, si quidem quasi aliam hanc summam esse uoluit, et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si condicio exstiterit.
[ウルピアヌス、『討論録』第5巻] ある者が無条件で残した100について、条件を付加して再び同じ者に遺贈した場合、もし彼がこれをあたかも別の金額であるかのように望んでいたのであれば、無条件で残されたものは直ちに支払われるべきであり、条件付きで書き残されたものは、その条件が成就したときに支払われるべきである。
quod si eandem summam mutata uoluntate sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta uidebitur.
しかし、もし彼が意思を変更して、同じ金額を条件付きで残したのであれば、無条件の与与が条件付きのものに変更されたとみなされるであろう。
quare si in eodem testamento, in quo centum adscripserat, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia uoluit esse haec quinquaginta, centum quinquaginta debebuntur, sin uero quinquaginta tantum deberi uoluit, quinquaginta tantum debebuntur.
それゆえ、100を書き残していたのと同じ遺言書の中で、その後に50を残した場合、もしこの50が別の50であることを望んだのであれば、150が支払われるべきであるが、もし50だけが支払われるべきであることを望んだのであれば、50だけが支払われるべきである。
idem est et si in codicillis id fuerit factum.
遺言補足書においてこれが行われた場合でも、同様である。