[SCAEUOLA libro quarto decimo digestorum. ] §34.4.31.prFilio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legauit: idem uxori plura legata et seruos Stichum et Damam legauit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognouisset uilicum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret.
[スケアウォラ、学説彙纂第14巻より] 一部の相続分において相続人に指定された息子に対し、2つの土地を、奴隷およびすべての備品とともに遺贈した。 同じ遺言者は妻に対しても多くの遺贈をなし、奴隷スティクスとダマを遺贈した。 しかし、息子に先遺贈された土地の一方に管理人がいないことを知ったため、スティクスを送り、農務と土地の会計の双方を管理させた。 スティクスは妻に帰属するのか、それとも息子に帰属するのかが問われた。
respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cauisset, Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere ne uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere.
答えた。 遺言者が遺言において規定した事柄を記憶していた以上、スティクスは自身が移された先の土地の管理人としてその土地に随伴し(従物となり)、妻は遺託を原因としてスティクスを請求することはできない。
§34.4.31.1Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legauit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione ad matrem pertineret.
一部の相続人に指定された自身の母親に対し、4つの土地を遺贈し、彼女の信託に、これらのうち2つを義父に引き渡すよう委ねた。 その後、コディキルスによって義父からその遺託を取り消した。 それにもかかわらず、先遺贈を原因として、それらが母親に帰属するかが問われた。
respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent.
答えた。 それらが母親に帰属すべき理由は何も提示されていない。
§34.4.31.2Seia testamento suo legauit auri pondo quinque: Titius accusauit eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio priuigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii scelere Seiae non interceptum.
セイアは自身の遺言において金5ポンドを遺贈した。 ティティウスは、彼女が自身の父親を殺害するよう命じたとして、彼女を告発した。 セイアは告発が開始された後にコディキルスを作成したが、継子ティティウスからその遺贈を取り消さず、告発の結末の前に死亡した。 裁判が行われ、ティティウスの父親はセイアの犯罪行為によって殺害されたのではない、と判決が下された。
quaero, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus Seiae Titio debeatur.
問う。 彼女がコディキルスにおいて、遺言でティティウスに与えていた遺贈を取り消さなかった以上、セイアの相続人たちからティティウスにそれが支払われるべきか。
respondit secundum ea quae proponerentur non deberi.
答えた。 提示された事実によれば、支払われるべきではない。
§34.4.31.3Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legauit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem conuertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit.
自身の家長権のもとに置いていた娘に対し、他のものに加えて、特有財産を遺贈した。 同じ遺言者は遺言作成の後、娘の債務者から金銭を回収し、自身の勘定に組み入れた。 問う。 娘はその件について父親の相続人たちに対して訴えを提起できるか。
respondit, si probaret non adimendi animo factum, agere posse.
答えた。 もし、それが取り消す意図なしになされたということを彼女が立証するならば、訴えを提起できる。