[IAUOLENUS libro sexto epistularum. ] §34.3.6.prPost emancipationem uero filii eatenus pater actionem habebit, quatenus aliquid ex peculio aut in rem uerso praestaturus est: id enim legatorum nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit.
[書簡集第6巻のヤウォレヌス] しかし、息子の自立解放の後は、父親は、特有財産または[自己の]財産上の利得に関して何らかの支払いをする義務がある限度においてのみ、[遺言に基づく]訴権を有するであろう。 なぜなら、遺贈の名目で父親に帰属するのは、彼にとって利益がある(利害に関わる)事柄だからである。
§34.3.6.1Illud quaeri potest, an eo quoque nomine pater ex testamento agere possit, ut etiam filius actione liberetur.
次のこと、すなわち、父親が、息子をも債務から解放するという名目によっても、遺言に基づく訴えを提起できるかどうかが問われ得る。
quibusdam eo usque extendi actionem placebat, quia patris interesse uideatur, si peculium filio post emancipationem concessisset, integrum ius¹ eius permanere.
一部の人々には、もし父親が自立解放後に特有財産を息子に譲渡していたならば、息子の権利(財産的地位)が完全に保たれることは父親の利益になると見なされるがゆえに、訴権がそこまで拡張されるべきであると好まれていた。
ego contra sentio: nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi scriptura testamenti puto, quam ut nihil ex eo, quod praestaturus heredi fuerit, praestet.
私はこれに反対する。 このような遺言の記述から父親に給付されるべきなのは、彼が相続人に対して支払うことになっていたものの中から何も支払わずに済むということ以外には、これ以上何ものもないと私は考える。