[ULPIANUS libro uicesimo quarto ad Sabinum. ] §33.9.1.prUxori suae in annos singulos penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quaeritur, an penus legata peti possit an uero solummodo sit in praestatione et, si non praestetur, tunc quantitas petatur.
[ウルピアヌス『サビヌス註釈』第24巻] 相続人が、自らの妻に対して毎年いくらかの食糧を与えるよう命じられ、もし与えなかった場合には、金銭を与えるよう義務づけられた。 このとき、遺贈された食糧そのものを訴求しうるのか、それともそれは単に履行の対象にすぎず、履行されない場合にのみ金銭が訴求されるのかが問われる。
et si quidem semel penus sit legata, non per singulos annos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo nono digestorum apud Iulianum notat, in praestatione esse dumtaxat penum, quantitatem uero et peti posse.
そして、もし食糧が毎年ではなく一度だけ遺贈されたのであれば、マルケルスがユリアヌス註釈『学説彙纂』第39巻において指摘しているように、食糧は単に履行の対象にすぎず、金銭のほうが訴求されうるというのが、確たる法として我々の用いるところである。
habebit igitur heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tempus uel mente uel uerbis testator praestituit.
したがって、相続人は、金銭に関して訴訟係属がなされるまでは、食糧を提供する猶予を保持することになる。 ただし、遺言者が意図または言葉によって、おそらく別の期限を定めていた場合はこの限りではない。
quod si in annos singulos penus legata sit, per singulos annos penus adhuc poterit praestari, si minus, summae per singulos annos petentur.
これに対して、もし食糧が毎年遺贈されたのであれば、毎年、やはり食糧が提供されうる。 もし提供されなければ、毎年の金銭が訴求される。
quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit praestita? utrum tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an uero quantitas primi anni aestimationis sola sit translata, dubitari potest.
では、もし一括の金銭が遺贈されており、最初の年に食糧が提供されなかった場合はどうなるか。 食糧の遺贈全体が金銭に転換されたかのように、一括の金銭全額が債務となるのか、それとも最初の年の評価額のみが金銭債権に転換されたのか、疑義が生じうる。
puto tamen sic uoluntatem sequendam testatoris, ut tota summa ilico, postquam cessauerit heres dare penum uxori, praestetur, heredis indeuotione coercenda.
しかし、相続人の不履行を制裁するために、相続人が妻に食糧を与えることを怠った直後に、一括の金銭全額が直ちに支払われるべきであるというように、遺言者の意思に従うべきであると私は考える。