[SCAEUOLA libro uicesimo tertio digestorum. ]
[スカエウォラ、学説彙纂第23巻] ルキウス・ティティウスが、土地をそれが設備されていた通りに遺贈した。
§33.7.28.prLucius Titius fundum, uti erat instructus, legauerat.
設備された土地はどのように引き渡されるべきかが問われた。
quaesitum est, fundus instructus quemadmodum dari debeat, utrum sic ut instructus fuit mortis patris familiae tempore, ut quae medio tempore adgnata aut iu fundum illata sunt heredis sint? an uero instructus fundus eo tempore inspici debeat, quo factum est testamentum? an uero eo tempore, quo fundus peti coeperit, ut quidquid eo tempore instrumenti deprehendatur, legatario proficiat? respondit ea quibus instructus sit fundus secundum uerba legati quae sint in eadem causa, cum dies legati cedat, instrumento contineri.
すなわち、家長の死亡の時に設備されていた通りの状態で引き渡され、中間の期間に生まれまたは土地に持ち込まれたものは相続人のものとなるべきか。 あるいはまた、設備された土地は遺言が作成された時点で考慮されるべきか。 あるいはまた、土地の引き渡しが請求され始めた時点で考慮され、その時に見いだされるすべての備品が受遺者の利益となるべきか。 回答:遺贈の言葉に従い、遺贈の権利が確定する時点で、土地がそれで設備されており、かつ同じ状態にあるものが備品に含まれる。