[ULPIANUS libro uicesimo ad Sabinum. ] §33.7.12.38Idem respondit praediis instructis legatis actorem ex his in prouinciam missum, ut ordinatis negotiis ad pristinum actum rediret, legato praediorum cedere, quamuis nondum redierit.
同じ人(パピニアヌス)は、装備された土地が遺贈された場合、そこから業務を整理して元の管理人業務に戻るために属州に派遣された管理人は、たとえまだ戻っていなくても、土地の遺贈に含まれると回答した。
§33.7.12.39Idem respondit instructis hortis legatis etiam uina, quae ibi fuerunt, quo dominus esset instructior, contineri: aliud esse, si horrea ibi habuit, unde instruebatur uel in urbe uel in aliis praediis.
同じ人は、装備された庭園が遺贈された場合、主人がよりよく装備されるようにそこに置かれていたワインも含まれると回答した。 もしそこに、市内の邸宅や他の土地に物資を供給するための倉庫を持っていた場合は、話は別である。
§33.7.12.40Idem respondit domo per fideicommissum relicta cum supellectili Claudio Hieronymiano clarissimo uiro ab Umbrio Primo et mensas et ceteram suppellectilem, quam in hortis pater familias in proconsulatum profecturus contulerat, ut tutiore loco essent, contineri.
同じ人は、ウンブリウス・プリムスによってクラウディウス・ヒエロニュミアヌス高貴なる男に信託遺贈によって調度品とともに遺された家屋において、家父が属州総督として出発するにあたり、より安全な場所にあるようにと庭園に運び込んでおいたテーブルやその他の調度品も含まれると回答した。
§33.7.12.41Idem respondit theriacam quoque et cetera medicamenta, quae secessus causa dominus ibi habuit, et uestem propter secessum ibi depositam instructo fundo legato inesse.
同じ人は、主人が避暑のためにそこに持っていた解毒剤やその他の医薬品、および避暑のためにそこに置かれていた被服も、装備された土地の遺贈に含まれると回答した。
§33.7.12.42Idem respondit domo ita, ut instructa est, cum omni iure suo legata urbanam familiam, item artifices, quorum operae ceteris quoque praediis exhibebantur, legato non contineri: ostiarii autem, inquit, uel topiarii diaetarii aquarii domui tantum deseruientes continebuntur.
同じ人は、装備されたままの状態で、そのすべての権利を伴って家屋が遺贈された場合、都市の奴隷たち、同様に、その労働が他の土地に対しても提供されていた職人奴隷たちは遺贈に含まれない、と回答した。 しかし、門番、あるいは庭師、部屋係、水汲みといった、その家屋にのみ奉仕する奴隷たちは含まれるであろう、と彼は言う。
sed quod de artificibus ait, falsum est, si eius domus causa parati sunt, licet aliis quoque praediis commodabantur.
しかし、職人について彼が言っていることは、たとえ他の土地にも貸し出されていたとしても、その家屋のために用意されていたのであれば、誤りである。
§33.7.12.43Idem respondit domo instructa legata mensas eboreas et libros non contineri: sed et hoc falsum est: nam omne, quidquid in domo fuit, quo instructior ibi esset pater familias, continebitur, suppellectilem autem patris familiae instrumentum esse nemo dubitat.
同じ人は、装備された家屋が遺贈された場合、象牙のテーブルや本は含まれないと回答した。 しかし、これも誤りである。 なぜなら、家父がそこでよりよく装備されるために家の中にあったすべてのものは含まれるからであり、家父の調度品が備品であることは誰も疑わないからである。
denique Neratius libro quarto epistularum Marcello fratri suo respondit et uestem domus instructae legato contineri: maxime, inquit, in proposita specie: proponebatur enim, qui legauerat, argentum et rationes excepisse: nam qui haec, inquit, excepit, non potest non uideri de ceteris rebus, quae in ea essent, sensisse.
実際、ネラティウスは『書簡集』第4巻において兄弟のマルケルスに、装備された家屋の遺贈には衣類も含まれる、と回答している。 「特に、提示された事例においては」と彼は言う。 というのも、遺贈した者が銀器と帳簿を除外していたという設定だったからである。 「なぜなら、これらを除外した者は、その家の中にあった他の物についても意図していたとみなされざるを得ないからである」と彼は言う。
sed et ipse Papinianus eodem libro responsorum ait patrem mercatorem ac faeneratorem, qui duos filios totidemque filias heredes instituerat, ita legasse: 'filiis maribus domum meam instructam do lego darique iubeo', merces et pignora an contineantur, quaeri posse: sed facilem iudici uoluntatis coniecturam fore ceteris patris facultatibus examinatis.
しかし、パピニアヌス自身もその『解答集』同巻において、2人の息子とそれと同数の娘を相続人に指定していた商人かつ高利貸しである父親が、次のように遺贈した、と言っている。 「男子の息子たちに、私の装備された家屋を与え、遺贈し、引き渡すことを命じる。 」商品や質物が含まれるかどうかが問われ得るが、父親のその他の資産を調査すれば、裁判官にとって意思の推測は容易であろう、と。
§33.7.12.44Celsus scribit seruis qui in fundo morarentur legatis, uicarios eorum non contineri, nisi appareat et de uicariis eum sensisse.
ケルススは、土地に滞在していた奴隷たちが遺贈された場合、彼らの代理奴隷は、遺言者が代理奴隷についても意図していたことが明らかでない限り、含まれないと書いている。
§33.7.12.45Papinianus quoque libro septimo responsorum uxori, cui uir omnia, quae in domo erant, ab herede filia praestari uoluit, cautiones debitorum emptionesque seruorum non uideri legatas respondit, nisi, inquit, ex alia parte et de seruis eum cogitasse apparuerit, scilicet ut eorum seruorum ei legasse uideatur emptiones, quos et ipsos uoluit ad eam pertinere.
パピニアヌスも『解答集』第7巻において、夫が相続人である娘から家の中にあったすべてのものを給付されることを妻に望んだ事例で、債務の証書や奴隷の購入書は遺贈されたとみなされない、と回答した。 「ただし、他の箇所から彼が奴隷たちについても考えていたことが明らかである場合は別であり、すなわち、彼自身が彼女に帰属することを望んだ奴隷たちそのものの購入書を彼が彼女に遺贈したとみなされる場合はこの限りではない」と彼は言う。
§33.7.12.46Si quis fundum ita ut instructus est legauerit et adiecerit cum supellectili uel mancipiis uel una aliqua re, quae nominatim expressa non erat, utrum minuit legatum adiciendo speciem an uero non, quaeritur.
もし誰かが、装備されたままの状態で土地を遺贈し、さらに、名指しで明記されていなかった調度品や奴隷、あるいは何か一つのものを付け加えた場合、特定の種を付け加えることによって遺贈を縮小したことになるのか、それともそうではないのかが問われる。
et Papinianus respondit non uideri minutum, sed potius ex abundanti adiectum.
そしてパピニアヌスは、縮小されたとはみなされず、むしろ余剰として付け加えられたとみなされる、と回答した。
§33.7.12.47Idem Papinianus libro septimo responsorum ait: instructis hortis filio legatis mater argentum muliebre filiae legauerat: respondit etiam id argentum muliebre, quod in hortis habuit, ut ibi esset instructior, ad filiam pertinere.
同じパピニアヌスは『解答集』第7巻において次のように言っている。 装備された庭園を息子に遺贈したうえで、母親が女性用銀器を娘に遺贈していた。 彼は、息子に遺贈された庭園に、そこをよりよく装備するために持っていた女性用銀器も、娘に帰属すると回答した。