[PAULUS libro quarto ad Sabinum. ]
[パウルス『サビヌス註釈』第4巻] 家財道具が遺贈された場合、これら(次のもの)が含まれる。
§33.10.3.prSuppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia, uasa aquaria, pelues, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla, §33.10.3.1Item uasa aenea uulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa:
テーブル、テーブルの脚、デルポイ風三脚机、長いす、踏み台、銀めっきされたものも含めた寝台、クッション、敷物、火鉢、水器、洗面器、手洗い桶、燭台、灯火、柄杓、また、一般的な青銅製の器、すなわち特定の場所に本来帰属していないもの。
§33.10.3.2Praeterea capsae, armaria.
さらに、箱や戸棚。
sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut uestium aut armamentorum gratia parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae essent, suppellectilis instrumento cederent.
しかし、箱や戸棚が、本や衣類、あるいは武器のために用意されたものである場合には、家財道具には含まれないと正しく考える人々がいる。 なぜなら、それらが帰属させられていたこれら(本や衣類や武器)自体さえも、家財道具の備品に移行しないからである。
§33.10.3.3Uitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum uulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelues argenteas et aquiminalia argentea et mensas et lectos inargentatos uel inauratos atque gemmatos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea uel aurea sint.
飲食用のガラス器は、土器と同様に家財道具に含まれる。 それらは一般的なものだけでなく、高価なものも同様である。 というのも、銀の洗面器、銀の手洗い桶、テーブル、および銀めっき、金めっき、あるいは宝石がちりばめられた寝台が家財道具に含まれることには疑いがなく、これらはそれらがすべて銀製または金製である場合にも同様の法理が適用されるほどのところまでに及ぶからである。
§33.10.3.4De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari supellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est,
ムッリナ製や水晶製の器については、その極めて優れた用途と価値のために、家財道具に加えるべきか疑問が生じ得る。 しかし、これらについても同様のことが言われなければならない。
§33.10.3.5Nec interest, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili.
また、家財道具に含まれる物がどのような素材であるかは重要ではない。
sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum uas argenteum secundum saeculi seueritatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse uidetur, et error ius facit.
しかし、銀製の混合器やその他の銀の器は、銀の家財道具をまだ認めていなかった時代の厳格さに従えば、家財道具には含まれないとされる。 今日では、専門知識のない人々の慣行のために、もし銀の燭台が「銀器」の中に分類されているならば、それは銀器に属するものと見なされ、誤りが法を作る。