[IDEM libro septimo decimo digestorum.
[同人、『学説彙纂』第十七巻。
] §33.1.19.prTitia herede Seia scripta usum fructum fundi Maeuio legauit eiusque fidei commisit in haec uerba: 'a te, Maeui, ex reditu fundi Speratiani praestari uolo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho ex die mortis meae annuos sescentos quotannis, quoad uiuent'.
] ティティアは、セイアを相続人に指定したうえで、土地の用益権をマエウィウスに遺贈し、次の言葉で彼の信義に委ねた。 「マエウィウスよ、あなたから、スペラティアヌス土地の収益より、アリウス・パンピルスとアリウス・スティクスに対し、私の死の日から、彼らが生存している間、毎年六百が支払われることを私は望む。
quaesitum est, cum Maeuius annua alimenta praestiterit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiae pleno iure redierit, an alimenta ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur.
」マエウィウスが毎年の扶養料を支払っていたが、彼の死後、土地が完全な権利をもってティティアの相続人に復帰した場合に、信託遺贈に基づく扶養料がパンピルスとスティクスに対して支払われるべきか否かが問われた。
respondi nihil proponi, cur debeant praestari ab heredibus Titiae, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt.
私は、用益権者から扶養料が遺贈されたのであるから、ティティアの相続人たちから支払われるべき理由は何ら提示されていない、と答えた。
idem quaesiit, an ab heredibus Maeuii legatarii praestanda sint.
同じ人が、受遺者マエウィウスの相続人たちから支払われるべきか否かを問うた。
respondit nihil ab herede legatarii, nisi testatorem manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei parandae sufficeret.
受遺者の相続人からは何も支払われるべきではない、ただし、用益権が消滅したのちも支払われることを遺言者が明らかに望んでいたことが証明され、かつ、用益権から受け取られたものがその支払いに充てるのに十分であった場合はこの限りではない、と答えた。
§33.1.19.1Qui Marco homini docto certa annua praestabat, testamento cauit: 'domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne quid his desit: uerum tamen et Marco dari octingenta': quaesitum est, an Marcus praestitis sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat.
学者マルクスに対して特定の年金を支払っていた者が、遺言において次のように定めた。 「最も尊ぶべき女主人よ、あなたが私の友人たちの世話をして、彼らに不足が生じないようにしてくれることを私は知っています。 しかしながら、マルクスに対しても八百が与えられるように。 」マルクスが遺贈を原因として彼に八百が支払われたうえで、毎年の年金をも受け取るべきか否かが問われた。
respondit nihil proponi, cur non secundum ea, quae in consultatione collata essent, debeantur.
諮問において提出された事実に従えば、それらが支払われるべきでないとする理由は何も提示されていない、と答えた。
§33.1.19.2'Lucio Titio auri pondo tria, quae uiua praestabam'.
「ルキウス・ティティウスに、私が生前に支払っていた金三ポンドを。
quaero, cum testatrix quadraginta Titio, quoad uiueret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus argenti aut pro eo pretium praestiterit, an eadem ex causa legati uel fideicommissi ab heredibus eius Titio praestari debeant.
」遺言者が生存中、四十年間、ティティウスに対して給料の名目で特定の額を、さらに祭日の名目で特定の重量の銀またはその代価を支払っていたとき、遺言または信託遺贈の原因から、これらと同じものが遺言者の相続人からティティウスに支払われるべきか否かを、私は問う。
respondit nihil proponi, cur praestanda non sunt.
支払われるべきではないとする理由は何も提示されていない、と答えた。