[SCAEUOLA libro quarto decimo digestorum. ] §33.1.18.prCodicillis testamento confirmatis fundum libertis legauit eumque alienari uetuit, sed pertinere uoluit et ad filios libertorum uel ex his natos: deinde haec uerba adiecit: 'a quibus praestari uolo heredi ex reditu eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meae'.
遺言によって確認された遺言補足書において、彼は土地を解放奴隷たちに遺贈し、それを譲渡することを禁止したが、それが解放奴隷の子ら、または彼らから生まれた者たちに帰属することを望んだ。 そして、次の言葉を付け加えた。 「彼らから私の相続人に対し、その土地の収益から、私の死の日から三十五年間、毎年十が支払われることを私は望む。
quaesitum est, cum heres a Titio institutus intra trigesimum quintum annum aetatis decesserit, an residui temporis fideicommissum ex uerbis supra scriptis heredis quoque heredi debeatur.
」ティティウスによって指定された相続人が、自身の年齢の三十五歳未満で死亡した場合、上記の文言に基づく残存期間の信託遺贈が、その相続人の相続人に対しても支払われるべきか否かが問われた。
respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum quintum annum respexisse.
(スカエウォラは、)支払われるべきである、ただし遺言者が相続人の三十五歳の年齢を考慮していたことが解放奴隷たちによって証明されない限りは、と答えた。
§33.1.18.1Sticho alumno suo centum et menstruos decem et annuos centum dari uoluit et Semproniam, quam heredem ex triente instituerat, rogauit in haec uerba: 'fidei tuae committo, Sempronia soror, uti legata, quae alumnis meis reliqui, ex medio recipias et apud te habeas, quoad usque commendatos habeas'.
彼は、自分の里子スティクスに、百、および毎月十、毎年百が与えられることを望み、三分の一の相続分で相続人に指定していたセンプローニアに、次の文言で懇請した。 「センプローニア姉妹よ、あなたの信義に委ねる。 私が里子たちに残した遺贈を、相続財産の中から受け取り、あなたが彼らを委託されてお世話している間、あなたの手元に保管しておくように。
quaesitum est, cum Sempronia, cuius fidei commissum sit, abstinuerat se hereditate antequam secundum uoluntatem defuncti perciperet pecuniam alumnis relictam, an Sticho de legatis actio etiam ante uicesimum quintum annum competat.
」信託がその信義に委ねられたセンプローニアが、故人の意志に従って里子たちに残されたお金を受け取る前に、相続を放棄した場合、スティクスに二十五歳に達する前であっても、遺贈に関する訴権が認められるか否かが問われた。
respondit competere.
(スカエウォラは、)認められると答えた。