[IDEM libro uicesimo tertio ad Sabinum.
[同著者、サビヌス註釈第23巻より。
] §32.0.50.prCum filio familias ita legatur: 'cum is in tutelam suam peruenerit', pubertatis tempus significatur.
] 家子に「彼が自らの後見に至ったとき」と遺贈される場合、思春期の時期が意味される。
et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod Sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes.
そして確かに、未成年の家子に遺贈された場合、サビヌスが言うように、家父長になることではなく、思春期に達することが意図されたと一般に解されるべきである。
ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo diuorterat uitam, filio suo quamuis impuberi leget, non uidetur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis dicemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset 'in suam tutelam et in suam potestatem'.
しかし、離婚した夫の生活に疑念を抱いていた母親が、たとえ未成年であっても自らの息子に遺贈する場合、彼女は彼が思春期に達する時期ではなく、彼が思春期に達しかつ家父長となる時期を意図したと見なされる(なぜなら、たとえ彼がすでに思春期に達していたとしても、彼女が家父長となることを意図していたと私たちはなおさら言うであろうからである)。 それは、あたかも「彼自身の後見と彼自身の権力のもとに入るとき」と言ったかのようである。
§32.0.50.1Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de pubertate sensit, interdum et de uiginti quinque annis, si mens testantis appareat.
しかし、もし誰かが未成年の家父長に「彼が自らの後見の下に入るとき」と遺贈する場合、それは思春期を意図したものであり、遺言者の意図が明白であれば、時には25歳をも意味する。
nam si iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis legauit, procul dubio anni uiginti quinque erunt praestituti.
なぜなら、すでに思春期に達しているが25歳未満である者に遺贈したならば、疑いなく25歳が予定されたものとなるからである。
§32.0.50.2Item si furioso uel prodigo uel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur.
同様に、狂人、浪費者、または法務官が正当な理由で補佐人を付した者にこのように遺贈された場合、彼が補佐や後見から解放される場合が意図されたと私は考える。
§32.0.50.3Ex his et huiusmodi apparet uoluntatis quaestionem Sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si puberi et multo magis maiori uiginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testatorem sensisse.
これらや同様のことから、サビヌスが遺言者の意思の解釈の問題を扱ったことが明らかになる。 そして、もし思春期に達した者、さらには25歳以上の者にこのように遺贈されたならば、遺言者は彼自身の権力について意図していたと、彼は決して疑わなかったであろう。
§32.0.50.4Sic autem haec scriptura uaria est et uoluntatis habet quaestionem, ut illa quoque, si quis ita scripserit 'cum sui iuris fuerit factus' nam aliter alias acciplatur: et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem uel uicesimum quintum annum.
このように、この文言は多様であり、遺言者の意思の解釈問題をはらんでいる。 それは、誰かが「彼が自己の権利の主体となったとき」と書いた場合も同様である。 なぜなら、それは時と場合によって異なって受け取られるからであり、多くの場合、権力からの解放を含み、多くの場合、思春期あるいは25歳を含むからである。
§32.0.50.5Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis sic legauerit 'cum ad pubertatem peruenerit', puto de aetate eum sensisse, quae caret in integrum restitutione.
私自身としては、すでに思春期に達しているが25歳未満である者に「彼が思春期に達したとき」とこのように遺贈したとしても、彼は原状回復を必要としなくなる年齢を意図していたと考える。
§32.0.50.6Idem et si quis 'cum suae aetatis fuerit factus', utrum de pubertate an de uiginti quinque annis sensum sit, disputari de uoluntate potest, non minus quam si ita adscripserit 'cum iustae aetatis sit factus' uel 'cum maturae aetatis' uel 'cum adoleuerit'.
「彼が自らの年齢に達したとき」とした場合も同様であり、思春期が意図されたのか、それとも25歳が意図されたのかは、遺言者の意思について議論され得る。 これは、彼が「適齢に達したとき」「成熟した年齢に達したとき」あるいは「成長したとき」と付記した場合と何ら変わることはない。