[IDEM libro uicesimo secundo digestorum.
[同じく、学説彙纂第22巻より。
] §32.0.41.prUxorem et filium communem heredes instituit et uxoris fidei commisit in haec uerba: 'peto a te, domina uxor, ne ex fundo Titiano partem tibi uindices, cum scias me uniuersam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicasse': quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse uoluerit.
]妻と実の息子を相続人に指定し、妻の信託に次の言葉で委ねた。 「妻よ、ティティウス荘園の分け前を自分のものと主張しないよう求める。 なぜなら、私がその荘園全体の買入れを行ったものの、君に負うている愛情と敬愛の恩恵として、私の資金で購入したにもかかわらず、その買入れを君と分かち合ったことを、君も知っているからである。 」その荘園がすべて子のものになることを遺言者が意図したのかが問われた。
respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi uoluisse ac si uniuersus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant.
回答:問われている荘園について、あたかも全体が相続財産であるかのように荘園における考慮がなされることを望んだのであり、妻も子も半分ずつの分け前についてその土地を相続財産として有するようにしたのである。
§32.0.41.1In testamento ita scriptum fuit: 'domum meam cum horto applicito libertis meis concedi uolo' et alio capite: 'Fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab herede meo concedi uolo'.
遺言には次のように書かれていた。 「私の家と、それに隣接する庭を、私の解放自由人たちに与えられることを望む。 」別の条項で:「私の解放自由人フォルトゥニウスに対し、私が解放自由人たちに与えた私の家の中から、私が住んでいた住居、およびその住居に隣接する貯蔵室が、私の相続人によって与えられることを望む。
quaesitum est, an heres testatoris oneratus uideatur in praestando legato Fortunio, quamuis domus uniuersa libertis sit praelegata.
」家全体が解放自由人たちに先遺贈されているとしても、遺言者の相続人はフォルトゥニウスへの遺贈を履行する義務を負っていると見なされるかどうかが問われた。
respondit non esse oneratum.
回答:義務を負っていない。
§32.0.41.2Codicillis confirmatis ita cauit: 'omnibus autem libertis meis et quos uiuus et quos his codicillis manumissi uel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasue ad uxorem meam testamento pertinere uolui uel ei nominatim legaui legauero'.
確認された補足遺言において、彼は次のように定めた。 「私のすべての解放自由人、すなわち私が生きている間に解放した者、およびこの補足遺言によって、あるいはその後に解放するであろうすべての者に対し、その同居人、およびその息子たち、娘たちを遺贈する。 ただし、私が遺言において妻に帰属することを望んだ者、あるいは妻に名指しで遺贈した、または将来遺贈する者を除く。
idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis rusticis uel urbanis et actoribus exceptis manumissis.
」同じ者がその後、相続人たちに対し、共同相続人たちが彼の妻に、ウンブリア、トゥスキア、ピケヌムの地域を、そこにあるすべてのもの、地方奴隷や都市奴隷、および管理人を含め、ただし解放された者を除いて、返還することを求めた。
quaesitum est, cum Eros et Stichus serui in diem uitae testatoris in Umbria in Piceno actum administrauerint, sint autem Damae, quem testator uiuus manumiserat, filii naturales, utrum eidem Damae ex uerbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an uero ad Seiam uxorem ex uerbis epistulae pertineant.
奴隷のエロスとスティクスは、遺言者の生存中その最期に至るまで、ウンブリアとピケヌムで管理業務を執っていたが、彼らは、遺言者が生存中に解放したダマスの自然血統上の子であった。 この場合、彼らは補足遺言の言葉に基づいて同じダマスに引き渡されるべきか、それとも書簡の言葉に基づいて妻セイアに帰属すべきかが問われた。
respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere.
回答:補足遺言に基づき、自然な情愛の考慮によって、彼らはその実父に帰属する。
§32.0.41.3Felicissimo et Felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legauit cum casa, et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegauerat in haec uerba: 'Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus Praesens quam Coelius Iustus frater patris reliquerunt'.
自由を与えていたフェリキッシムスとフェリキッシマに対し、ガルギリアヌス荘園を家屋とともに遺贈し、別の条項で、4分の1の相続人として指定した息子のティティウスに対し、次の言葉で先遺贈していた。 「息子のティティウスよ、これに加えて、お前の父プラエセンス、および父の兄弟コエリウス・ユストゥスが私に残した遺贈を共同財産からあらかじめ取得せよ。
quaesitum est, cum fundus Gargilianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatus sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an Felicissimo et Felicissimae an tribus.
」ガルギリアヌス荘園が、遺言者の夫(すなわち息子のティティウスの父)から遺言者自身に遺贈されていたものであるとき、信託遺贈に基づいてこの荘園は誰に支払われるべきか、すなわち息子のティティウスだけに、あるいはフェリキッシムスとフェリキッシマに、あるいは3人全員にかが問われた。
respondit non esse uerisimile `eam, quae nihil aliud Felicissimo et Felicissimae nisi haec quae specialiter legauit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre uoluisse.
回答:フェリキッシムスとフェリキッシマに対し、特別に遺贈したこれら以外には何も残さなかった遺言者が、自身の相続財産の分け分を残した息子に対し、一般的な表現によってその遺贈を移転させようとしたとは考えがたい。
§32.0.41.4Testamento pueros ita legauerat: 'Publio Maeuio dominulo meo ab heredibus meis dari uolo pueros quinque ex meis dumtaxat intra annos septem': post annos complures, quam fecit testamentum, moritur.
遺言の中で、少年たちを以下のように遺贈していた。 「私の若き主人プブリウス・マエウィウスに対し、私の相続人たちから私の奴隷の中から、とにかく7歳未満の少年5人が与えられることを望む。 」遺言書を作成してから数年後に、彼女は死亡する。
quaesitum est, cuius aetatis Maeuio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inueniantur.
マエウィウスに対し、いかなる年齢の奴隷たちが債務として引き渡されるべきか、すなわち遺言作成時に7歳未満であった者か、それとも死亡時にその年齢にあることが見出される者かが問われた。
respondit eam uideri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur.
回答:遺言者によってそれらが残された時の年齢、すなわち死亡時の年齢が指定されたと見なされる。