[IDEM libro uicesimo secundo digestorum.
[同じく、学説彙纂第22巻より。
] §32.0.41.5Concubinae inter cetera his uerbis legauerat: 'fundum in Appia cum uilico suo et contubernali eius et filiis dari uolo': quaesitum est, an nepotes quoque uilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere uoluit.
] 愛妾に対し、他のものとともに次の言葉で遺贈していた。 「アッピア街道沿いの荘園を、その管理人およびその同居の女、そして子供たちとともに引き渡されることを私は望む。 」管理人の、およびその同居の女の、孫たちも遺言者が愛妾に帰属することを望んだのかが問われた。
respondit nihil proponi, cur non deberentur.
回答:それらが債務として引き渡されるべきではないとする理由は何も提示されていない。
§32.0.41.6Legauerat per fideicommissum Maeuiis ita: 'et quidquid in patria Gadibus possideo': quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fideicommissi Maeuiis debeatur.
マエウィウスたちに信託遺贈によって次のように遺贈していた。 「また、故郷ガデスにおいて私が所有するすべてのものを。 」もし彼が、隣接する郊外の所有地を有していた場合、これもまた信託遺贈に基づいてマエウィウスたちに支払われるべきかが問われた。
respondit posse ad hanc quoque uerborum significationem extendi.
回答:これらの言葉の意味は、これにも拡張されうることが可能である。
item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua uel intra fines eius defunctus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter uerba supra scripta Maeuiis ex causa fideicommissi deberetur.
また、被相続人が自身の故郷またはその境界内で行っていた金貸し台帳の証書を、故郷に持っていた家の中に残していた場合、その金貸し台帳もまた上記の言葉に基づいて信託遺贈によりマエウィウスたちに支払われるべきかが問われた。
respondit non deberi.
回答:支払われるべきではない。
item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi Gadibus inuenta esset, uel ex diuersis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur.
また、ガデスの家にある金庫の中で見出された現金、あるいは様々な名目から回収されてそこに保管されていた現金が、信託遺贈に基づいて支払われるべきかが問われた。
respondit supra responsum.
回答:上で回答されたとおりである。
§32.0.41.7Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fideicommissum centum, cum in familia nuberet, legauit et adiecit ita: 'fidei tuae, filia, committo, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimidiis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes siue diuortio facto, priusquam dos tua reddatur eoue nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiaue ex eo relicto'.
息子と妻を相続人に指定した遺言において、娘が家族の内に嫁ぐときに、信託遺贈によって100を遺贈し、そして次のように付け加えた。 「娘よ、お前の信託に委ねる。 お前が家族の内に嫁ぐとき、およびお前が嫁ぐときはいつでも、お前が与える持参金から、その半分をお前の兄弟とお前の母セイアがそれぞれ二分の一ずつ自分たちに支払われるよう問答契約することを、お前が容認するように。 もし、お前が嫁ぐ相手との婚姻中、または離婚が成立した後、お前の持参金が返還されるか、あるいはその名目で債務消滅がなされる前に、その婚姻から生まれた息子も娘も残さずに死んだ場合には。
pater uirginem filiam nuptum collocauit eiusque nomine dotem dedit et post diuortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matrimonio filia decessit marito herede relicto.
」父親は、処女の娘を結婚させ、彼女の名において持参金を与え、離婚の後にそれを回収し、他の者と持参金付きで結婚させ、その持参金が自分または娘に返還されるよう問答契約を交わした。 娘が第二の婚姻にとどまっている間に、彼は同じ遺言を残して死亡し、息子と妻が彼の相続人となった。 その後、夫が死亡し、娘は持参金を回収した上で、兄弟と母親が立ち会い、かつ同意する中で(母親はさらに彼女の持参金を増額すらした)、他の者と結婚した。 そして彼らのどちらも持参金について問答契約を結ばなかった。 やがて、母親の相続人として、息子と娘がなった。 その後、婚姻中に娘が死亡し、夫を相続人として残した。
quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater familias facta dotem reciperauerat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae teneatur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset.
問われた。 娘は、父親の相続人たちから遺贈に基づいて持参金の金銭を受け取ったのではなく、第二の夫が死亡して家長となった後に持参金を回収していたのである。 この場合、娘の相続人は、信託遺贈に基づいて、もし彼が持参金の問答契約を結んでいたならば得られたはずの金銭について、亡くなった娘の兄弟に対して義務を負うか。
respondit secundum ea quae proponerentur non teneri.
回答:提示された事情によれば、義務を負わない。
§32.0.41.8Eius heres uel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his uerbis adiectis: 'si alias fecerit, exheres esto' uel 'perdat legatum'.
彼の相続人または受遺者が、ある者を養子にするよう、次の言葉を添えて求められた。 「もし別のことをしたならば、相続人から除外されるべし」、あるいは「遺贈を失うべし」。
quaesitum est, si non adoptauerit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso competit.
もし彼が養子にしなかった場合、養子にされなかった者に対し、信託遺贈に基づく何らかの訴えが認められるかが問われた。
respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse.
回答:ある者が養子にするよう求められる信託遺贈は、無効である。