[IDEM libro septimo decimo digestorum. ] §32.0.35.prPatronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum uirum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur.
パトロヌスは解放自由人のために直ちに部族の席を購入することを求めていた。 解放自由人はパトロヌスの相続人によって長い間遅延を被り、死に臨んで高名な人物を相続人に残した。 その部族の評価額が彼の相続人に支払われるべきかが問われた。
respondit deberi.
彼は支払われるべきである、と回答した。
idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum uoluntatem patroni sui tunc comparata esset, an uero usurae aestimationis heredi eius debeantur.
同じ者が、もしその部族がパトロヌスの意思に従ってその時点で彼のために購入されていたならば、その解放自由人が同じ部族から彼が死亡する日まで得たであろう利便や皇帝の恩恵、あるいはその評価額の利息が彼の相続人に支払われるべきなのかを問うた。
respondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere.
私は、彼自身が得たであろうものは何であれ、それを彼の相続人に移転する、と回答した。
§32.0.35.1Sempronio ita legauit: 'Sempronius sumito praedia mea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod uocatur Gaas, finibus Galatiae, sub cura uilici Primi, ita ut haec omnia instructa sunt'.
センプローニウスに次のように遺贈した。 「センプローニウスは、ガラティアの国境にある、ガースと呼ばれる地所に至るまでの私のすべての地所を、管理人プリームスの管理下にあるまま、これらすべてが備え付けられた状態で受け取るべし。
quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem uilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium pertineat.
」それらの地所の同じ境界において、一つの地所がガラティアではなくカッパドキアの国境にあり、しかしながら同じ管理人の管理下にある場合、その地所もまた他のものとともにセンプローニウスに帰属するか、という点が問われた。
respondit et hoc deberi.
彼は、これもまた支払われるべきである、と回答した。
§32.0.35.2Libertis, quos nominauerat, ita legauit: 'fundum Trebatianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, cum taberna dari uolo'.
彼が名指しした解放自由人たちに、彼は次のように遺贈した。 「アテッラ地方にあるトレバティウスの土地、およびニファナ地方にあるサトリウスの土地を、居酒屋とともに与えられることを私は望む。
quaesitum est, cum inter fundos, quos supra legauit, sit quidem fundus uocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur.
」彼が上に遺贈した土地の中に、確かにサトリアヌスという名前の土地があるものの、ニファナ地方にはない場合、信託遺贈に基づいて解放自由人たちに支払われるべきか、という点が問われた。
respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset.
彼は、もしニファナ地方にサトリアヌスという土地がまったく存在せず、遺言者が他の場所にあるその土地について意図していたことが確実であるならば、地方を指示する際に彼が誤ったからといって、それだけ支払われるべきでないということにはならない、と回答した。
§32.0.35.3Codicillis confirmatis ita cauit: 'Tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis'.
承認された補足遺言において、彼は次のように規定した。 「私の同郷人である、最も愛すべき洗練されたティブール市民たちに対し、私の家に隣接するユリウス浴場を、私の相続人たちの費用と配慮によって、一年のうち十ヶ月間、公衆に無料で提供されるように。
quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant.
」相続人たちは修復に必要な費用もまた負担すべきか、という点が問われた。
respondit secundum ea quae proponerentur uideri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum uices parari purgarique, ut habiles ad lauandum fierent, sint solitae.
彼は、提示された事実に照らせば、遺言者は加熱および提供の負担を超えて、日常的な維持管理に属するこれらについても意図していたと見なされる。 それらによって浴場が整えられ、あるいは通常の休業期間に、入浴に適した状態になるように準備され清掃されるのが常であったからである、と回答した。