[SCAEUOLA libro quarto decimo digestorum. ] §32.0.32.prSextiam filiam ex quadrante, ex reliquis Seium et Marcium sororis filios scripsit heredes: Soxtiam substituit Marcio et Marcium Sextiae, dedit autem per praeceptionem Marcio certas species: Marcius partem hereditatis, ex qua scriptus erat, omisit et eo intestato defuncto bona eius ad fratrem legitimum Seium deuoluta sunt.
[SCAEUOLA libro quarto decimo digestorum.] (被相続人は)娘のセクスティアを4分の1の割合で、残りの割合で姉妹の息子たちであるセイウスとマルキウスを相続人に指定した。 彼はマルキウスにセクスティアを、セクスティアにマルキウスを予備相続人に指定し、さらに、先取遺贈によってマルキウスに特定の特定物を与えた。 マルキウスは、自分が指定されていた相続分を放棄し、彼が遺言をせずに死亡したため、その財産は彼の法定の兄弟であるセイウスに帰属した。
quaesitum est, an Sextia ex substitutione etiam haec, quae praelegata Marcio erant, iure substitutionis a legitimo herede defuncti sibi uindicare possit.
セクスティアが予備相続に基づき、マルキウスに先取遺贈されていたこれらをも、予備相続の権利によって、被相続人の法定相続人から自己に回収請求できるか、という点が問われた。
respondit secundum ea quae proponerentur Sextiam in legatis, quae Marcio data sunt, substitutam non esse.
提示された事実によれば、マルキウスに与えられた遺贈に関しては、セクスティアは予備相続人に指定されていない、と回答した。