[IDEM libro quarto responsorum.
[同じく、答弁録第4巻。
] §31.0.89.prTestamento filium et uxorem suam heredes instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua et quidquid in peculio habuit filius, ei donauit et adiecit praecipua haec eum suique iuris et post mortem suam habere uelle.
] 彼は遺言で息子と妻を相続人に指定した。 その後、彼は書簡を書いたと言われており、その中で息子が特有財産の中に有していたものは何であれ彼に贈与し、かつ、これらを彼が優越的に、また彼自身の権利として、かつ自らの死後にも有することを望むと付け加えた。
quaero, cum testamento significauerit, si quid obsignatum recepisset, id uice codicillorum ualeret, epistula autem non sit obsignata, an quae epistula continentur ad filium pertineant.
私は尋ねる。 遺言の中で、もし署名捺印されたものを受け取っていたならば、それは補足遺言に代わって効力を有すると表明していたが、書簡は署名捺印されていなかった場合、書簡に含まれている内容が息子に帰属するかどうか。
respondi, si fides epistulae relictae constaret, deberi, quae in ea dare se uelle significauit.
私は、残された書簡の真正性が確実であるならば、その中で与えたいと彼が表明したものが支払われるべきであると答えた。
§31.0.89.1Qui indiuisam cum fratre suo rem habebat, filias suas heredes instituit et ita cauit: 'propter res uniuersas quae mihi cum illo fratre meo patruo uestro communes sunt, quas aestimationis constiterit esse uniuersas duo milium aureorum, fidei uestrae committo, uti pro portione uestra mille aureos a Lucretio Pacato patruo uestro accipiatis': huic testamento quinquennio superuixit eta abunde patrimonium reliquit: quaesitum est, an heredes Lucretii Pacati secundum uerba supra scripta offerentes mille aureos fideicommissum consequantur.
兄弟と分割されていない財産を共有していた者が、自分の娘たちを相続人に指定し、次のように規定した。 「私の兄弟でありあなた方の叔父であるあの者と私との間で共有されている全財産(その全体の評価額は2000アウレウスであることが確定している)に関して、あなた方の持分に応じて、あなた方の叔父ルクレティウス・パカトゥスから1000アウレウスを受け取るよう、あなた方の誠実に信託する。 」彼はこの遺言の後、5年間生き延び、十分な遺産を残した。 ルクレティウス・パカトゥスの相続人たちが、上述の文言に従って1000アウレウスを提供して、信託遺贈を獲得できるかどうかが問われた。
respondi secundum ea quae proponerentur non facere uoluntatem, ut uniuersa datis millenis aureis restituerentur, sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, oblationem debere fieri.
私は、提示された状況によれば、1000アウレウスが支払われることで全財産が返還されるという意思は成立しておらず、死亡の時点で財産が有していた評価額の提供が行われなければならないと答えた。
§31.0.89.2Seio, quem heredi substituerat, ita legauit: 'Seio, si mihi heres non erit, et uxori eius Marcellae argenti libras quindecim dari uolo'.
彼は、相続人の予備的代替指定人としていたセイウスに対し、次のように遺贈した。 「セイウスが私の相続人にならない場合、セイウスと、その妻マルケッラに、15ポンドの銀が与えられることを望む。
quaero, cum Seius heres exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur.
」私は尋ねる。 セイウスが相続人となった場合、マルケッラに対して遺贈の半分の持分が支払われるべきか。
respondi secundum ea quae proponerentur deberi.
私は、提示された状況によれば、支払われるべきであると答えた。
§31.0.89.3Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: 'pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam.
ルキウス・ティティウスは無遺言で死のうとするとき、妻と、彼女との間の分家した娘を有していたが、補足遺言に次の文言を挿入した。 「なお、この補足遺言は妻と娘に関わるものである。
primum autem rogo, sic inter uos agatis, ut me uiuo egistis itaque rogo, ut quidquid aut ego reliquero aut quod uos ipsae habetis, commune uobis sit'.
まず私は、私が生きていたときのように互いに振る舞うよう求める。 したがって、私が残すもの、あるいはあなた方自身が有しているものの何であれ、あなた方の間で共有されるよう求める。
filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri deberetur et quota.
」娘は無遺言の父親の遺産占有を受け取った。 ルキウス・ティティウスの相続財産のうち、信託遺贈に基づいて娘から母親に支払われるべき部分があるか、またそれはどの程度かが問われる。
respondi secundum ea quae proponerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata sit in commune bona sua conferre.
私は、提示された状況によれば、妻が自身の財産を共有に付す準備ができている限りにおいて、半分の部分が支払われるべきであると答えた。
§31.0.89.4Quattuor filios aequis partibus instituit et fundum per praeceptionem singulis legauit: filii, cum uniuersa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario creditori soluerunt et posteriori obligauerunt, qui, cum ei debitum non solueretur, praedia uniuersa lege pignoris uni ex heredibus uendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis ea possideat, fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an uero ea perempta esset, cum communiter uniuersa sequenti creditori obligauerint.
彼は4人の息子を均等の持分で相続人に指定し、個々に先取遺贈によって土地を遺贈した。 息子たちは、父親の全財産が担保に供されていたため、金銭を借り入れて相続債権者に支払い、その財産を後次の債権者に担保として提供した。 その後次の債権者は、自分に対する債務が弁済されなかったため、質権の定めに従ってすべての不動産を相続人のうちの1人に売却した。 この息子が買主としてそれらを占有しているとき、他の兄弟たちや共同相続人たちに信託遺贈の請求権があるのか、それとも共同で全財産を後次の債権者に担保提供したことによって、その請求権は消滅したのかが問われる。
respondi actionem quidem fideicommissi in personam competentem omnibus inuicem manere: non autem fideicommissum restituendum est, nisi prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolueretur.
私は、すべての人に互いに対して認められる、対人的な信託遺贈請求の訴え自体は存続するが、その買主であり同時に共同相続人である者に対して、彼らからあらかじめ債務が全額弁済されない限り、信託遺贈の目的物を返還する必要はないと答えた。
§31.0.89.5Filiae fidei commissit in haec uerba: 'peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem post mortem meam mutes et ita renoues, ut fratres tui dotem stipularentur hoc casu, ut, si sine liberis uno pluribusue in matrimonio morieris, dos ad eos perueniat.
彼は娘に次の文言で信託した。 「私の娘よ、私の死後に持参金証書を改め、あなたの兄弟たちが、あなたが婚姻中に子供を残さずに死亡した場合、持参金が彼らに帰属するという条件で、持参金を約束するように更新することを求める。
post mortem patris decessit maritus, antequam renouaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit nullo liberorum relicto, uiuo adhuc Titio uno ex fratribus.
」父親の死後、持参金証書が更新される前に夫が死亡し、その後、彼女は他の男と再婚して、子供を残さずに死亡した。 兄弟の一人であるティティウスはまだ生存している。
quaesitum est, an Titius petitionem haberet rerum, quae in dotem fuerant.
ティティウスは持参金であった物件の請求権を有するかどうかが問われた。
respondi posse fideicommissum ab heredibus sororis peti, si per eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur.
私は、兄弟が持参金の約束をするのを妨げた原因が彼女の側にあったのであれば、姉妹の相続人たちから信託遺贈を請求できると答えた。
§31.0.89.6Filium et filiam heredes instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec uerba: 'a uobis peto, ut quidquid uobis legaui, contenti sitis uiuentes, ut post uos filiis meis restituatis'.
彼女は息子と娘を相続人に指定し、解放自由人たちに遺贈を与え、次の文言で彼らに信託した。 「私はあなた方に、私が遺贈したものが何であれ、生存中はそれで満足し、あなた方の死後は私の子供たちにそれを返還するよう求める。
defuncta testatricis filia Maeuia libertus decessit herede instituto patronae filio ex parte debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate patronae filius a coherede suo partem eorum, quae ex testamento matris ad Maeuium libertum peruenerant, petere potest.
」遺言者の娘が死亡した後、解放自由人マイウィウスが死亡した。 彼は、女主人の息子を所定の持分について相続人に指定し、他方の持分については第三者を指定していた。 女主人の息子が相続を引き受けたとき、彼は共同相続人から、母親の遺言に基づいて解放自由人マイウィウスに帰属していたもののうち、その部分を請求できるかどうかが問われた。
respondi eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede petere posse.
私は、もし彼が相続を引き受けなかったとしたら彼に支払われるべきであったものについて、その部分を共同相続人から請求できると答えた。
§31.0.89.7Maritus uxorem ex asse heredem instituit, cuius post mortem codicillos aperiri testator praecepit: praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans uendidit: emptor quaerit, an retractari haec uenditio possit post mortem mulieris ab his, quibus codicillis per fideicommissum hereditas data deprehenderetur an uero solum quantitas pretii ab herede uxoris fideicommissariis debeatur.
夫が妻を単独相続人に指定し、その死後に補足遺言を開封することを遺言者は命じた。 妻は相続財産である土地を、自身の家計にとって不採算であると考え、売却した。 買主は、この売却が、妻の死後に、補足遺言によって信託遺贈を通じて相続財産が与えられていることが判明した人々によって取り消され得るのか、それとも売却代金の額だけが妻の相続人から信託受遺者たちに支払われるべきなのかを尋ねる。
respondi propter iustam ignorantiam tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem remaneat, fideicommissario pretium dare debere.
私は、妻と買主の双方に正当な善意があったため、土地が買主の手元に留まるように、妻の相続人が信託受遺者に対して売却代金を支払うべきであると答えた。