[IDEM libro quarto decimo responsorum.
[同人、答弁録第14巻より。
] §31.0.87.prTitia Seio tesseram frumentariam comparari uoluit post diem trigesimum a morte ipsius.
] ティティアは、セイウスのために、彼女の死から30日後に穀物切符が調達されることを望んだ。
quaero, cum Seius uiua testatrice tesseram frumentariam ex causa lucratiua habere coepit nec possit id quod habet petere, an ei actio competat.
私は尋ねる。 遺言女の生存中に、セイウスが無償の権原によって穀物切符を取得し、自らが所有しているものを請求することができない場合、彼に訴権が認められるかどうか。
Paulus respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore consistit.
パウルスは答えた。 問題の者に対して、切符の価格が給付されるべきである。 なぜなら、そのような信託遺贈は、特定物というよりは数量において本質があるからである。
§31.0.87.1Usuras fideicommissi post impletos annos uiginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi respondi.
少女が25歳に達した後、履行遅滞が生じた時点から、信託遺贈の利息が支払われるべきであると私は答えた。
quamuis enim constitutum sit, ut minoribus uiginti quinque annis usurae omnimodo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum est, quam sufficit semel interuenisse, ut perpetuo debeantur.
というのも、25歳未満の者に対しては、いかなる場合でも利息が支払われるべきであると規定されているが、それでも、これは履行遅滞と同視されるべきではない。 遅滞については、それが永続的に義務づけられるためには、一度生じれば十分だからである。
§31.0.87.2Seia libertis suis fundum legauit fideique eorum ita commisit: 'fidei autem uestrae, Uere et Sapide, committo, ne eum fundum uendatis eumque qui ex uobis ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo et Successori et Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quiue ex his tunc superuiuent'.
セイアは自らの解放自由人たちに土地を遺贈し、彼らの信託に次のように委ねた。 「ところで、ウェルスとサピドゥスよ、あなた方の信託に私は委ねる。 その土地を売却してはならず、あなた方のうち最後に死亡する者が、死に臨んで、それを私の解放自由人たるシュンポルス、スッケッソル、ベリュッルス、サピドゥス(彼らを私は以下で解放した)、およびそのとき彼らのうちで生存している者たちに返還するように。
quaero, cum nec in prima parte testamenti, qua fundum praelegauit, eos substituit, in secunda tamen adiecerit uerbum 'qui ultimus decesserit', an pars unius defuncti ad alterum pertineret.
」私は尋ねる。 彼女が土地を予備遺贈した遺言の最初の部分において彼らを相互に交替させず、第二の部分において「最後に死亡する者」という言葉を加えた場合、死亡した一方の持分が他方に帰属するのかどうか。
Paulus respondit testatricem uideri in eo fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitutionis fecisse, unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum ut nouissimus his restitueret, quos nominatim postea enumerauit.
パウルスは答えた。 遺言女は問題の信託遺贈において、2段階の交替を設定したとみなされる。 一つは、二人のうち先に死亡する者が、他方に返還すること、もう一つは、最後に残った者が、後で名指しで列挙された者たちに返還することである。
§31.0.87.3Imperator Alexander Augustus Claudiano Iuliano praefecto urbi.
皇帝アレクサンデル・アウグストゥスから、市長官クラウディアヌス・ユリアヌスへ。
'Si liquet tibi, Iuliane carissime, auiam interuertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exinanisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro dimidia parte reuocari'.
「親愛なるユリアヌスよ、もし、祖母が不実な遺言に対する不服申立てを回避するために、孫に対してなされた贈与によって自らの全財産を枯渇させたことが、あなたに明らかであるならば、贈与されたものが2分の1の割合について取り消されることを正義は要求している。
§31.0.87.4Lucius Titius cum haberet quinque liberos, uniuersos emancipauit et in unum filium Gaium Seium amplissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum seruauit et uniuersos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem Gaio Seio praelegauit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae uiuus ei donauerat, Maeuiae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conuentus a Maeuia sorore sua legem Falcidiam implorat.
」ルキウス・ティティウスは5人の子供を持っていたが、全員を自権者とし、一人の息子ガイウス・セイウスに対して、贈与によって莫大な資財を与え、自分にはわずかな残余しか残さず、すべての子供たちと妻を相続人に指定した。 同じ遺言において、彼が保有し続けていた2つの不動産を、同じガイウス・セイウスに予備遺贈し、彼に対して、生前に贈与していた土地の収益から、相続人たる娘マエウィアにこれこれの額の金貨を、また別の兄弟にも他のこれこれの額の金貨を与えるよう求めた。 姉妹マエウィアから提訴された彼は、ファルキディア法の適用を求めた。
quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum est, contra uoluntatem donantis ea quae donata sunt reuocari praeceperit, an Gaius Seius compellendus sit secundum uoluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare heredi sororis.
私は尋ねる。 神聖なる皇帝が、上に書かれたように、贈与者の意図に反して贈与されたものを取り消すよう命じたのであるから、ガイウス・セイウスは、父親の意志に従い、贈与されたものから相続人たる姉妹に対して信託遺贈を履行することを強制されるべきかどうか。
Paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur, subueniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra uoluntatem patris subuenerit, in proposita autem causa etiam uoluntas patris pro his qui fideicommissum petunt intercedit.
パウルスは答えた。 我が皇帝の書簡の後は、問題のこの事例においても、一人の息子になされた贈与の集中のために相続分が減少した子供たちに対して救済が与えられるべきであることは、疑う余地がない。 とりわけ、我が皇帝が父親の意志に反してまで救済を与えたのに対し、提示された事案においては、信託遺贈を求める者たちのために父親の意志自体も味方しているからである。
sed si Falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum donationum rationem.
しかし、もしファルキディア法が介入するとしても、度を越えた贈与の清算のゆえに、信託遺贈は全額が履行されなければならない。