[IDEM libro nono ad Plautium. ] §31.0.8.prSi quis seruum heredis uel alienum legauerit et is fugisset, cautiones interponendae sunt de reducendo eo: sed si quidem uiuo testatore fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem, sumptibus heredis.
[同上、『プラウティウス註釈』第9巻より] もし誰かが相続人の奴隷または他人の奴隷を遺贈し、その奴隷が逃亡していたならば、それを連れ戻すことについて保証が提供されなければならない。 しかし、もし遺言者の生存中に逃亡したならば、受遺者の費用で連れ戻され、もし死後であれば、相続人の費用で連れ戻される。
§31.0.8.1Si ita legetur: 'Sempronio decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego', hoc casu duo legata sunt, sed uni contentus esse debet.
もし次のように遺贈されるならば。 「センプロニウスに10を、あるいは、彼が望まないならば、奴隷スティクスを遺贈する」。 この場合、二つの遺贈があるが、彼は一方だけで満足しなければならない。
§31.0.8.2Si quis legauerit ex illo dolio amphoras decem, etsi non decem, sed pauciores inueniri possint, non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, quod inuenitur.
もし誰かがあの瓶からアンポラ10個分を遺贈し、たとえ10個ではなく、それより少なくしか見つからなくとも、遺贈は消滅せず、ただ見つかったものだけを受け取る。
§31.0.8.3Si inter duos dubitetur de eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta si Titio relictum est et duo eiusdem nominis amici testatoris ueniant et legatum petant et heres soluere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati sint, eligere debere heredem, cui soluat, ut ab eo defendatur.
もし二人の間で同一の遺贈について、どちらにより優先的に与えられるべきかが疑わしく、例えばティティウスに残されており、遺言者の友人である同名の二人が現れて遺贈を請求し、相続人が支払う用意があり、さらに両者が相続人を防衛する用意があるならば、相続人は誰に支払うべきかを選択しなければならず、それによってその者から防衛されることになる。
§31.0.8.4Certam pecuniam legatam si et legatarius et substituti legatarii peterent et heres soluere paratus sit, si ambo defendere heredem parati sint, eligere debet heres cui soluat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta calumnia uideatur, ei potius soluendum, cui primum legatum est.
遺贈された特定額の金銭を、受遺者と交替受遺者の双方が請求し、相続人が支払う用意があり、双方が相続人を防衛する用意があるならば、相続人は誰に支払うべきかを選択しなければならず、それによってその者から防衛されることになる。 そして、どちらの側にも明らかな悪意の訴えが見られないならば、最初に遺贈された者に対して優先的に支払われるべきである。
§31.0.8.5Si cui certam partem hereditatis legauero, diuus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum neque funeris impensa deduceretur.
もし私が誰かに相続財産の特定の一部を遺贈したならば、神君ハドリアヌスは、解放された者たちの価格も葬儀の費用も差し引かれないと勅答した。