[IDEM libro octauo responsorum.
[同じ著者の、答弁録第8巻より。
] §31.0.77.11'Fidei heredum meorum committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis mei exeat'.
] 「『私の相続人たちの信託に委ねる。 トゥスクルムの土地を譲渡せず、私の家名の家族から出ないようにしてほしい。
secundum uoluntatem eos quoque inuitatos intellegendum est, quibus heredes extranei fideicommissam libertatem reddiderunt.
』意思によれば、身外の相続人たちが信託に基づいて遺贈された自由を返還した者たちもまた、[この取り決めに]招かれていると理解すべきである。
§31.0.77.12'Fidei tuae committo, uxor, ut restituas filiae meae, cum morieris, quidquid ad te quoquo nomine de bonis meis peruenerit'.
」「『妻よ、お前の信託に委ねる。 お前が死ぬときに、私の財産からどのような名目であれお前に届いたものすべてを、私の娘に返還してほしい。
etiam ea, quae postea codicillis uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non impedit causam iuris ac uoluntatis: sed dos praelegata retinebitur, quoniam reddi potius uidetur, quam dari.
』その後に遺言補書によって妻に与えたものも、信託遺贈に含まれる。 なぜなら、書かれた順序は法と意思の根拠を妨げないからである。 しかし、優先遺贈された持参金は留置される。 なぜなら、それは与えられるというよりは、むしろ返還されるとみなされるからである。
§31.0.77.13'Uolo praedia dari libertis meis: quod si quis eorum sine liberis uita decesserit, partes eorum ad reliquos pertinere uolo'.
」「『解放奴隷たちに土地が与えられることを私は望む。 ただし、もし彼らのうち誰かが子供なしで他界したならば、彼らの持分は残りの者たちに帰属することを私は望む。
collibertum patris eundemque filium ex uoluntate substitutionem excludere placuit.
』父親の共同解放奴隷であり、かつ息子である者は、意思に基づき、代位を排除すると認められた。
§31.0.77.14Curatoris sui frustra fidei commisisse uidebatur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem redderet: quamquam igitur testamento cautum esset, ut, cum ad statum suum frater peruenisset, ei demum solueretur, tamen sub curatore alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis uerbis fratri potius consultum uideretur quam solutio quae iuste fieri potuit dilata.
」「被後見人が、自身の後見人の信託に対し、相続人である兄弟に事務管理の報告を返すよう求めたとしても、それは無効であると思われた。 したがって、遺言において、兄弟が自身の状態に達したときに初めて彼に支払われるよう規定されていたとしても、別の後見人のもとにある兄弟が訴えを提起することは適法であると認められた。 なぜなら、それらの文言は、正当に行われ得た支払が遅延されたというよりは、むしろ兄弟の利益が配慮されたものとみなされたからである。
§31.0.77.15Ab instituto extraneo praedia libertis cum moreretur uerbis fideicommissi reliquerat et petierat, ne ex nomine familiae alienarentur.
」「指定された身外の相続人から、その者が死ぬときに土地を解放奴隷たちに[与えるよう]信託遺贈の文言によって残し、かつそれらが家族の名から譲渡されないよう求めていた。
substitutum ea praedia debere ex defuncti uoluntate respondi, sed utrum confestim an sub eadem condicione, uoluntatis esse quaestionem: sed coniectura ex uoluntate testatoris capienda mors instituti exspectanda est.
予備相続人も死者の意思に基づきそれらの土地を提供する義務を負うと私は答えた。 しかし、直ちに提供すべきか、それとも同じ条件の下で提供すべきかは、意思の問題である。 しかし、遺言者の意思から推測すると、指定相続人の死を待つべきである。
§31.0.77.16Mensae negotium ex causa fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni simile uidetur et ideo non erit quaerendum, an plus in aere alieno sit quam in quaestu.
」「信託遺贈に基づき、保証を通じて相続人の免責を伴って引き受けられた銀行の事業は、売買に類似しているとみなされる。 したがって、負債が利益よりも多いかどうかを問う必要はない。
§31.0.77.17Pater filiae mancipia, quae nubenti dedit, uerbis fideicommissi praestari uoluit: partus susceptos, etsi matres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi praestandos respondi.
」「父親が、婚姻する娘に与えた奴隷を信託遺贈の文言によって提供されることを望んだ。 生まれた子は、たとえ母親たちが遺言以前に死亡していたとしても、信託遺贈に基づいて提供されるべきであると私は答えた。
nec aliud in uxore confirmatis donationibus pridem obseruatum est.
妻に対する、以前に承認された贈与についても、同様のことが古くから守られている。
§31.0.77.18Hereditatem post mortem suam rogati restituere nominum periculo, quae per diuisionem optigerunt inter coheredes interpositis delegationibus, non adstringuntur, non magis quam praediorum, cum permutatio rerum discernens communionem interuenit.
」「自己の死後に遺産を返還するよう求められている者たちは、共同相続人間の分割によって債務引受けを伴って取得された債権の危険については拘束されない。 これは、共有関係を解消する財産の交換が介在したときの、土地の危険について拘束されないのと同様である。
§31.0.77.19'Filia mea praecipiat sibique habeat uolo rem matris suae'.
」「『私の娘が、その母親の財産を優先取得し、かつ自らのために保持することを私は望む。
fructus, quos medio tempore pater percipiet nec in separato habuit, sed absumpsit uel in suum patrimonium conuertit, non uidentur filiae relicti.
』中間の期間に父親が取得し、分別して保管せず、消費したか、あるいは自らの固有財産に組み入れた果実は、娘に残されたとはみなされない。
§31.0.77.20'Dulcissimis fratribus meis, auunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia Lycia uel ubicumque de maternis bonis concedi uolo, ne quam cum his controuersiam habeas'.
」「『私の最愛の兄弟たちであり、かつお前の叔父たちに、パンフィリア、リュキア、またはどこにおいてであれ、母親の財産から私に残されているものすべてが譲渡されることを私は望む。 それは、お前が彼らといかなる争いも持たないようにするためである。
omnia corpora maternae hereditatis, quae in eadem causa dominii manserunt, ad uoluntatem fideicommissi pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus proprii patrimonii uersa, item iure diuisionis res propriae factae non praestabuntur, cum discordiis propinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet excitare.
』同じ所有権の状態のままで留まっていた母親の遺産の有体物のすべてが、信託遺贈の意思に該当する。 したがって、それらと同じ財産から得られた金銭で、固有財産の本体に組み入れられたもの、また分割権によって固有の財産となったものは、提供されない。 なぜなら、共有という素材が引き起こしがちな、親族間の不和を鎮めることが配慮されていたからである。
§31.0.77.21Pater pluribus filiis heredibus institutis moriens claues et anulum custodiae causa maiori natu filiae tradidit et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res quas sub cura sua habuit adsignare iussit.
」「父親が、複数の息子を相続人に指定した上で、死に際に、保管のために鍵と指輪を長女に引き渡し、またその場にいた解放奴隷に対して、自分が管理していた財産をその娘に引き渡すよう命じた。
commune filiorum negotium gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum diuisionis praecipuam causam filiae fore.
これは息子たちの共同の事務管理が行われたと理解され、このことを理由に、分割裁判官の前で娘の有利な請求原因が生じることはないとされた。
§31.0.77.22Cum inperfecta scriptura inuenitur, ita demum uerbum legati uel fideicommissi, quod praecedit uel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum congruat.
」「不完全な記述が見出される場合、前または後に位置する遺贈または信託遺贈の文言は、書かれた内容が述べられたことと一致する場合に初めて、共同のものとして受け入れられる。
§31.0.77.23Filius matrem heredem scripserat et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi religione praestari rogauerat.
」「息子が母親を相続人と書き、遺言板に記された信託遺贈が宣誓の義務を伴って履行されるよう求めていた。
cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus matrem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi: nam enixae uoluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectae uidebantur.
遺言が法的に効力を持たない形で作成されていた場合でも、法定相続人である母親は信託遺贈を履行するよう強制されるべきであると私は答えた。 なぜなら、切なる意思による懇願は、いかなる種類の相続態様にも及んでいるとみなされたからである。
§31.0.77.24'Mando filiae meae pro salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit sine periculo uiuere'.
」「『娘の安全を案じて娘に命じる。 子供を育てるまでは、遺言書を作成しないようにしてほしい。 そうすれば、危険なく生きることができるであろうから。
fideicommissariam hereditatem sorori coheredi non uideri relictam apparuit, quod non de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum fieri prohibendo uoluit.
』信託遺贈による遺産が、共同相続人である姉妹に残されたとはみなされないことが明らかとなった。 なぜなら、遺言者は自分の金銭について遺言したのではなく、助言という口実のもと、遺言の作成を禁じることによって法を制限しようとしたからである。 」