[IDEM libro uicesimo quaestionum. ] §31.0.70.prImperator Antoninus rescripsit legatarium, si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum actionibus suis posse cedere nec id cogendum soluere.
[同じ著者(パピニアヌス)の『問題集』第20巻より] 皇帝アントニヌスは、受遺者が遺贈から何も受け取っていないならば、自分が信託遺贈の債務を負っている相手に対して、自己の訴権を譲渡することができ、かつそれを支払うよう強制されないと答申した。
quid ergo si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abstineat eo? utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an uero non nisi ad eam quantitatem, quae fideicommisso continetur? quod ratio suadet.
では、もし遺贈されたもの全体ではなく、一部を返還するよう求められた者が、その遺贈から身を引いた場合はどうなるか。 彼は自己の訴権を全面的に譲渡するよう強制されるのか、それとも信託遺贈に含まれるその数量の限度においてのみなのか。 理性が勧めるのは後者である。
sed et si legatum perceperit, non amplius ex causa fideicommissi cogendus erit soluere, quam recepit.
しかしまた、彼が遺贈を受け取った場合であっても、信託遺贈を理由として彼が支払うよう強制されるのは、彼が受け取った額を超えない。
§31.0.70.1Si centum legatis duplum restituere rogatus sit, ad summam legati uidebitur constituisse: si autem post tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat additamentum admittetur.
もし100が遺贈された上で、その2倍を返還するよう求められた場合、遺贈の総額を限度として定められたとみなされる。 しかし、もし一定期間の後に信託遺贈が残されるのであれば、せいぜい利息の加算のみが認められる。
nec mutanda sententia erit, quod forte legato percepto magnum emolumentum ex aliquo negotio consecutus est aut poenam stipulationis imminentem euasit.
そして、彼が遺贈を受け取ったことによって、たまたま何らかの取引から大きな利益を得たか、あるいは差し迫っていた問答契約の違約金を免れたという理由で、この判断が変更されることはない。
haec ita, si quantitas cum quantitate conferatur.
これらは、数量と数量が比較される場合のことである。
enimuero si pecunia accepta rogatus sit rem propriam, quamquam maioris pretii est, restituere, non est audiendus legatarius, legato percepto si uelit computare: non enim aequitas hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit legatarius offerat.
しかし、お金を受け取った上で、自己の所有物を(たとえそれがより高価であっても)返還するよう求められた場合、遺贈を受け取っておきながら金銭による清算を望む受遺者の言うことは聞き入れられるべきではない。 なぜなら、受遺者が遺贈の名目で受け取ったものを代わりに提供することを、公平は容認しないからである。
§31.0.70.2Cum quidam filio suo ex parte herede instituto patruum eius coheredem ei dedisset et ab eo petisset, ut filium suum pro uirili portione filiis suis coheredem faceret: si quidem minus esset in uirili portione, quam fratris hereditas habuit, nihil amplius peti posse, quod si plus, etiam fructuum, quos patruus percepit uel, cum percipere potuerit, dolo non cepit, habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus legatis rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere.
ある者が、その息子を一部の持分の相続人に指定した上で、その息子の叔父を共同相続人とし、かつ彼に対し、自分の息子をその叔父自身の子供たちと頭割りの持分で共同相続人とするよう求めていた場合において、もし頭割りの持分に含まれるものが、兄弟の遺産よりも少ないならば、それ以上のものは請求され得ないが、もしそれより多いならば、叔父が収取した、あるいは収取できたはずなのに悪意によって収取しなかった果実についても考慮に入れられるべきである、と答申された。 これは、10万が遺贈された上で、一定期間の後にそれより多い数量を返還するよう求められた場合と異ならない。
§31.0.70.3Cum autem rogatus, quidquid ex hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum uenditarum alias comparat, deminuisse quae uendidit non uidetur,
しかし、遺産から残るものは何であれ自己の死後に返還するよう求められた者が、売却された財産の代金から他のものを買い入れた場合、彼は売却したものを減少させたとはみなされない。