[IDEM libro octauo decimo ad edictum prouinciale. ]
[同著者『地方告示への注解』第18巻] 父親の死後に向けて息子に遺贈がなされる場合、父親の死により遺贈が息子に帰属することに疑いはなく、彼が父親の相続人となったか否かは関係がない。
§30.1.68.prSi post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne, sed si seruo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.
しかし、主人の死後に向けて奴隷に遺贈が遺された場合、もし奴隷がその状態にとどまるならば、主人の相続人に属する。 このことは、主人の遺言において彼が自由になるよう命じられていた場合でも、法的に同様であるほどである。 なぜなら、誰かが主人の相続人となるよりも前に、遺贈の権利が発生するからであり、その結果、遺産に対して取得された遺贈は、後に誰かが相続人となった時に、その者に属することになるからである。 ただし、何らかの自己の相続人または必要相続人がその遺言によって主人に対して生じた場合は除く。 なぜなら、その場合には、相続人が現れることと遺贈の権利が発生することが一堂に会するため、彼がそこから自由を得ることになる人の相続人に属するよりも、むしろ遺贈が遺された当人に属する、と言う方がより妥当であるからである。
§30.1.68.1Si pure legatus seruus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione ualet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit.
もし無条件に遺贈された奴隷が、条件付きで自由になるよう命じられていた場合、その遺贈は反対の条件のもとで有効である。 したがって、条件が成就した場合は遺贈は消滅し、条件が不成就となった場合は受遺者に帰属する。
et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.
それゆえ、自由の条件が保留されている間に受遺者が死亡し、その後に自由の条件が不成就となった場合、遺贈は受遺者の相続人には帰属しない。
§30.1.68.2Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem uenturam certum est.
しかし、もし同一の奴隷が無条件に遺贈され、かつ、特定の期限から自由になるよう命じられていた場合、期限が到来することは確実であるため、その遺贈はいかなる場合でも無効である。
ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si seruus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.
ユリアヌスもそのように考えており、それゆえに次のように述べている。 「もし奴隷がティティウスに遺贈され、かつ同一の奴隷がティティウスの死後に自由になるよう命じられていた場合、ティティウスが死亡することは確実であるため、その遺贈は無効である。 」