[IDEM libro primo de legatis ad edictum praetoris. ] §30.1.65.prSi ita legatum sit: 'Seio seruos decem do praeter eos decem, quos Titio legaui', si quidem decem tantum inueniantur in hereditate, inutile est legatum, si uero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris ualet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus 1 sunt, in tantos, quanti inueniantur.
[同著者『法務官告示への遺贈に関する注解』第1巻] 「セイウスに、私がティティウスに遺贈したあの10人を除いた10人の奴隷を与える」と遺贈された場合、もし遺産の中に10人しか見つからないならば、その遺贈は無効である。 しかし、もしそれより多くいるならば、ティティウスが選んだ者たちの後に、残りの者たちにおいて遺贈は有効である。 ただし、遺贈された10人より多くの人数においてではない。 だが、もし少ないならば、見つかる限りの人数において有効である。
§30.1.65.1'Illi, si uolet, Stichum do': condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius uoluerit, quamuis alias quod sine adiectione 'si uolet' legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si uerbis exprimatur.
「彼が望むなら、彼にスティクスを与える」という遺贈は条件付きであり、受遺者が望んだ場合でなければ、その相続人には移行しない。 もっとも、他の場合には、「彼が望むなら」という付加なしに遺贈されたものは、受遺者の相続人に移行するのであるが。 というのも、あることが黙示的に含まれている場合と、言葉で明示されている場合とでは、法的な取扱いが異なるからである。
§30.1.65.2Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificauerit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.
家が遺贈された場合、たとえそれが少しずつ修繕されて、元の資材が何一つ残っていないとしても、やはり遺贈は有効に存続すると我々は言うべきである。 しかし、その家が取り壊されて、遺言者が同じ場所に別の家を建てた場合には、遺言者が別の意図を抱いていたことが証明されない限り、遺贈は消滅すると我々は言うべきである。