[PAULUS libro tertio regularum. ] §30.1.33.prSi pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter uindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem euidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem conuolasse, solum posteriorem ad legatum peruenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro uirili portione ad legatum omnes uenire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere uoluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei uel pretii seruanda ei, qui prior de legato siue fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.
[パウルス『規則集』第3巻] もし複数の者に対して同一の物が遺贈された場合、それが共同でなされたときは、たとえ一方が物権的に請求し、他方が遺言に基づく訴えを起こしたとしても、遺言に基づく訴えを起こす者は自己の持分を超えて得ることはない。 これに対して、もし別個になされたときは、前の受遺者からの遺贈の取消がなされたことで、遺言者が第二の遺贈へと移行したことが極めて明白に判明した場合には、後者のみが遺贈を受け取ることとされる。 しかし、もしこのことがまったく判明しないときは、全員が頭割りの持分に応じて遺贈を受け取ることになる。 もちろん、遺言者自身が書面から、彼ら双方が全部を受け取ることを望んでいたことが極めて明白である場合はこの限りではない。 というのも、その場合には、一方には価格が、他方には物自体が割り当てられ、物または価格の選択は、遺贈または遺言信託に関して最初に訴訟を係属させた者に留保されるからである。 ただし、一方を選択した後に他方へ変更する自由は有しないものとする。