[ULPIANUS libro nono decimo ad Sabinum. ] §30.1.30.prTalis scriptura: 'quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato', ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.
[ウルピアヌス『サビヌス註釈』第19巻] 「私が遺贈した金銭のうち、期限が付されていないものを、私の相続人は、1年目、2年目、3年目の期限で与えるべし」というような書面の文言は、特定物の遺贈には適用されず、重量、数量、尺度によって特定されるものに適用される。
§30.1.30.1Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.
そしてそれは、期限が付されていない遺贈にのみ適用される。 したがって、仮に無条件かつ無期限で遺贈されているならば、この付記によって(期限が)延期される。
§30.1.30.2Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an uero praesentia? et ait Seruius et Labeo praesens deberi.
もし仮に私に100(の金銭)が「即座に」遺贈されたとしたら、それらは年ごとの期限で与えられるべきか、それとも即座に与えられるべきか。 セルウィウスとラベオは、即座に支払われる義務があると述べる。
quamuis igitur superuacua sit haec adiectio, quantum ad uim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.
したがって、この(「即座に」という)付記は、遺贈の効力と効果に関する限りは余計なものであるかもしれないが、それでも、即日に遺贈が支払われるべきであるという結果をもたらすには役立つ。
§30.1.30.3Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.
しかし、もし遺贈が毎年または毎月支払われるものとして残されているならば、その書面の文言は適用されない。 なぜなら、この遺贈は、開始(期限)と終了(期限)を(それぞれ)有しているからである。
§30.1.30.4Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.
しかしまた、もし条件付きで遺贈が残されている場合も、年ごとの付記(3年分割の条項)は適用されないと言い得る。 なぜなら、不確実な期限は条件と呼ばれるからである。
§30.1.30.5Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum uiginti erit, uulgarem hanc clausulam cessare.
これには、トレバティウスが、「誰かが20歳になったときに」と遺贈される場合には、この一般的な条項は適用されない、と考えていることが一致する。
§30.1.30.6Item si legetur pecunia quae in arca est uel uinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.
同様に、もし「金庫にある金銭」あるいは「貯蔵庫にあるワイン」が遺贈されるならば、その条項は適用されないと言うべきである。 なぜなら、特定物が遺贈されるときはいつでも、(この条項は)適用されないと我々が述べたからである。
§30.1.30.7Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad uniuersa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque uerum est.
また、この書面の文言は、単にそれより前に書かれた遺贈だけでなく、遺言書に記載されたすべての遺贈に及ぶと、ガルス・アクィリウス、オフィリウス、トレバティウスは回答しており、それは正しい。