[IDEM libro quinto quaestionum. ] §30.1.108.9Si seruus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin ualeret, et si solum datum fuisset.
他人の奴隷が自由を命じられ、かつ遺贈された場合、彼は遺贈に基づいて請求され得ると彼は言う。 なぜなら、自由の命令は無効であるため、もしそれ(奴隷)が単独で与えられていたならば別であれば有効であったはずの遺贈が、それ(自由の命令)によって無効にされるのは不条理だからである。
§30.1.108.10Qui quinque in arca habebat ita legauit uel stipulanti promisit 'decem quae in arca habeo': et legatum et stipulatio ualebit, ita tamen, ut sola quinque uel ex stipulatione uel ex testamento debeantur.
金庫に5を持っていた者が、次のように遺贈した、あるいは約束を求める者に約束した。 「私が金庫に持っている10」。 遺贈も問答契約も有効であるが、ただし、5のみが問答契約あるいは遺言に基づいて義務づけられるという限度においてである。
ut uero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, uix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum uidetur.
しかし、不足している5が遺言に基づいて請求され得るということは、理性がほとんど許さない。 なぜなら、ある意味で自然界に存在しない特定の目的物(特定物)が遺贈されたと見なされるからである。
quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit.
しかし、もし死亡の時に満額が存在しており、その後にその一部が滅失したならば、疑いなく相続人のみに対して滅失する。
§30.1.108.11Si seruus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et uiuit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur.
もし奴隷が遺贈され、かつ相続人が遅滞に陥った場合、その奴隷は相続人の危険において生存し、また劣化する。 したがって、相続人がたまたま障害のある奴隷を引き渡したとしても、それにもかかわらず責任を負う。
§30.1.108.12Cum quid tibi legatum fideiue tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimauit: sicut in contractibus fidei bonae seruatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum uersetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.
ある物があなたに遺贈されるか、またはあなたに信託されて、それを私に引き渡すようになっている場合において、もしあなたが遺言から他に何も得ないならば、あなたは私に対してその遺贈物の取り立てにおける悪意(故意)のみを、そうでなければ過失をも引き受ける義務があると彼は考えた。 それは、善意の契約において守られているのと同様であり、すなわち、もし両当事者の利益が関係しているならば過失をも、もし一方のみの利益であるならば悪意のみが引き受けられる。
§30.1.108.13Qui margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredauit, deinde ita cauit: 'te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti margarita, quae tibi pignori dedi, uendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas'.
真珠をティティウスに質入れした者が、息子を相続人に指定し、娘を廃除した。 その後、次のように定めた。 「ティティウスよ、私はあなたに求め、あなたの信託に付します。 私があなたに質入れした真珠を売却し、あなたのすべての債権を控除した上で、超過する額をすべて私の娘に引き渡してください」。
ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas aduersus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat.
この記述から、娘は兄弟に対して、彼が債務者(ティティウス)に対する自分の訴権を彼女に譲渡するよう、信託の履行を請求することができる。 なぜなら、この場合において、債権者であった者(ティティウス)は、質物の価格が債務の額を超える部分については、債務者と解されるべきだからである。
§30.1.108.14Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: 'te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum seruum manumittas' uel 'Sempronio quid praestes', parum quidem apte scribi, uerum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem seruo uel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.
もっとも、ある人が求められているのに、別の人が信託に拘束されるとしても、驚くべきではない。 なぜなら、遺言において次のように書かれている場合、すなわち「ティティウスよ、100を受け取った上で、あの奴隷を解放すること、あるいはセンプローニウスに何かを給付することを、私はあなたに求めます」とある場合、確かにあまり適切には書かれていないが、同様に、相続人の信託として、相続人がティティウスに金を給付すべきであると解されるからである。 それゆえ、ティティウス自身も相続人に対して訴えを起こすことになり、かつ、彼が求められた解放を奴隷に対して、あるいは求められた給付をセンプローニウスに対して履行することを強制される。
§30.1.108.15Auidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leuiores taxauerat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse.
アウィディウスは息子の信託に付し、一定の金銭を自分の4人の解放奴隷に貸し付けるよう命じ、かつ比較的低い利息を定めていた。 この信託は全体として有効であるとされた。