[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum. ] §29.3.2.prTabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed uniuersorum, quibus quid illic adscriptum est: quin potius publicum est instrumentum.
[ウルピアーヌス告示注解第五十巻] 遺言書の文書は、一人の人間、すなわち相続人のものだけではなく、そこに何かが書き込まれているすべての者のものである。 それどころかむしろ、それは公的な文書なのである。
§29.3.2.1Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusiue testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt uel iniusta uel irrita uel rupta: itemque inperfecta solemus testamenta dicere.
しかし、厳密な意味で「遺言」と呼ばれるのは、法的に完成されたものである。 しかし、私たちは拡張された意味において、偽造されたもの、不適法なもの、無効なもの、または破棄されたものをも「遺言」と呼んでおり、同様に、未完成の遺言についても「遺言」と呼ぶのが常である。
§29.3.2.2Ad causam autem testamenti pertinere uidetur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam uoluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur.
また、遺言に関わる事柄には、いかなる素材に書かれていようとも、最終の意思を含んでいるもので、いわば遺言として作成されたすべてのものが属すると見なされる。 そして、第一の遺言書も第二の遺言書もともに告示に含まれる。
§29.3.2.3Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, uniuersorum ei facultas facienda est.
もし提示を求める遺言が複数あるならば、そのすべてについて彼にその機会が与えられるべきである。
§29.3.2.4Si dubitetur, utrum uiuat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum uiuere, non permittat.
もし、ある者が生存しているかそれとも死亡したかが疑わしく、その者の遺言に関わるものの閲覧および謄写を誰かが求めている場合には、法務官は事案を審査した上で、もしその者が生存していることが明らかになったならば許可を与えない、と決定すべきであると言わなければならない。
Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis uelit spectare.
遺言書を閲覧するとは、その書面自体や印章、あるいはその他遺言書から見たいと望むものを検査することである。
§29.3.2.5Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat.
遺言書の閲覧は、それらを読み取ることも意味する。
§29.3.2.6Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi uel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest.
しかし法務官は、偽造が行われないようにするために、遺言書の日付や執政官の名を謄写または閲覧することを許さない。 なぜなら、閲覧すること自体が、偽造を行うための材料を提供する可能性があるからである。
§29.3.2.7Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi uel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates.
では、法務官は直ちに閲覧や謄写の権能を命じるのか、それとも提示を望む者に対して猶予を与えるべきなのか。 場所の近さや遠さに応じて、猶予が与えられるべきであるとする見解のほうがより妥当である。
§29.3.2.8Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis.
もし自分の手元に遺言書があることを否定しない者が、それを閲覧・謄写させることを拒む場合、その者はあらゆる手段でこれに強制される。 しかし、もし自分の手元に遺言書があることを否定するならば、事案は「遺言書提示に関する」差止命令へと回されるべきだと言わなければならない。