[IDEM libro undecimo responsorum.
[同人、答申集第十一巻。
] §29.1.40.prLucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit et antequam litteris praescriberetur, uita defunctus est: quaero, an haec dictatio ualere possit.
] 軍人ルキウス・ティティウスは、自身の書記官に遺言書として書き写させるために速記で口述したが、それが通常の文字で清書される前に死亡した。 この口述が有効であり得るかを尋ねる。
respondi militibus, quoquo modo uelint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur.
私は答申した。 軍人に対しては、彼らが望むいかなる方法でも、また彼らができるいかなる方法でも遺言をすることが許されている。 ただし、このことがそのようにして生じたということが、法的な証拠によって示されることを条件とする。
§29.1.40.1Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, seruum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi uindicare.
同人は答申した。 軍事法に基づいて遺言をした者の遺言から、奴隷が、 ¦licet sub condicione legatum meruit¦ たとえ条件付きで遺贈を受ける資格を得たとしても、自身のために自由をも請求することができる。
§29.1.40.2Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: 'Pamphila serua mea ex asse mihi heres esto': alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila atque si directo accepisset libertatem.
同人は答申した。 軍人ルキウス・ティティウスは次のように遺言をした。 「私の女奴隷パンピラは、私の全財産の相続人たれ」。 その後、別の条項において、戦友センプローニウスに同じパンピラを遺贈し、彼女を解放するようにその信託に委ねた。 パンピラが相続人であり、また ¦atque si directo accepisset libertatem¦ あたかも直接に自由を受け取ったかのようになるのかを尋ねる。
respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio uoluntati facto frustra legata est.
私は答申した。 女奴隷を相続人に指定したその軍人は、その指定によって自由も彼女に帰属し得ることを知らず、それゆえに後から戦友に対して彼女を解放するようにと根拠なく求めたのだと解すべきである。 以前の書面によって彼女は自由かつ相続人とされたのであるから、後から、 ¦nullo praeiudicio uoluntati facto¦ 遺志にいかなる不利益も生じさせることなしに、無駄に遺贈されたのである。