[IDEM imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo seu decretorum libro secundo.
[同著者、審理において下された皇帝判決集全6巻第1巻、あるいは決定集第2巻。
] §28.5.93.1Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat.
] パクトゥメイウス・アンドロステネスは、パクトゥメイウス・マグヌスの娘パクトゥメイア・マグナを単独相続人に指定し、彼女に対してその父を予備的相続人に指定していた。
Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutauit testamentum Nouiumque Rufum heredem instituit hac praefatione: 'quia heredes, quos uolui habere mihi contingere non potui, Nouius Rufus heres esto'.
パクトゥメイウス・マグヌスが殺害され、彼の娘もまた死亡したかのような噂が伝わったため、彼は遺言書を変更し、「私が得たいと望んだ相続人たちを、自分のものとして得ることができなかったので、ノウィウス・ルフスを相続人とせよ」という前文をもって、ノウィウス・ルフスを相続人に指定した。
Pactumeia Magna supplicauit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex uoluntate testantis putauit imperator ei subueniendum.
パクトゥメイア・マグナは我らの皇帝たちに嘆願し、審理が引き受けられた。 指定に動機が含まれており、偽りの動機は通常、害を及ぼさないものであるが、それでも遺言者の意思に基づき、皇帝は彼女が救済されるべきであると考えた。
igitur pronuntiauit hereditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.
したがって皇帝は、遺産はマグナに帰属するが、彼女はあたかも自らが後記遺言書において相続人として記載されていたかのように、後記遺言による遺贈を履行しなければならない、と判決した。