[IDEM imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo seu decretorum libro secundo. ] §28.5.93.1Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat.
[같은 저자, 심리에서 선고된 황제 판결집 전 6권 중 제1권, 또는 결정록 제2권.] 팍투메이우스 안드로스테네스는 팍투메이우스 마그누스의 딸 팍투메이아 마그나를 단독 상속인으로 지정하고, 그녀를 위해 그녀의 아버지를 예비 상속인으로 지정했었다.
Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutauit testamentum Nouiumque Rufum heredem instituit hac praefatione: 'quia heredes, quos uolui habere mihi contingere non potui, Nouius Rufus heres esto'. Pactumeia Magna supplicauit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex uoluntate testantis putauit imperator ei subueniendum.
팍투메이우스 마그누스가 살해되고 그의 딸 또한 사망했다는 소문이 전해지자, 그는 유언을 변경하고 다음과 같은 전문을 붙여 노비우스 루푸스를 상속인으로 지정했다. '내가 얻고자 원했던 상속인들을 나에게 얻을 수 없었으므로, 노비우스 루푸스는 상속인이 되어라.' 팍투메이아 마그나가 우리 황제들께 탄원하였고, 심리가 개시되자, 지정에 동기가 포함되어 있어 거짓 동기는 보통 장애가 되지 않음에도 불구하고, 황제는 유언자의 의사에 기하여 그녀가 구제받아야 한다고 생각했다.
igitur pronuntiauit hereditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.
그리하여 황제는 상속재산이 마그나에게 귀속되되, 그녀가 마치 후발 유언서에 자기 자신이 상속인으로 기재되었던 것처럼 후발 유언에 따른 유증을 이행해야 한다고 판결했다.