[SCAEUOLA libro secundo responsorum.
[スカエウォラ、回答集第2巻。
] §28.5.86.prLucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cauit: 'Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamue ex se natum natamue non habebit, tunc Stichus et Pamphilus serui mei liberi et heredes mihi aequis partibus sunto'.
] ルキウス・ティティウスは、兄弟がいたが、遺言の中で次のように規定した。 「私の兄弟ティティウスは、私の単独相続人(全財産の相続人)たれ。 もしティティウスが私の相続人になることを望まないか、あるいは(私の忌み嫌うことだが)私の相続財産を承認する前に死ぬか、あるいは彼自身から生まれた息子や娘を持たないならば、そのときは私の奴隷スティクスとパムピルスは自由かつ均等な割合で私の相続人たれ」。
quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint.
私は問う。 ティティウスが相続財産を承認し、承認された相続の時点で子供を持っていなかった場合、スティクスとパムピルスは予備的相続によって自由かつ相続人になることができるか。
item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis uideantur adiecti.
また問う。 もし予備的相続によって自由にも相続人にもなれない場合、彼らは相続の一部について追加されたと見なされるか。
respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis.
回答した。 遺言者の意図は、明らかに単独で相続人に指定した兄弟に加えて、誰か他の者を相続人として招き入れることではなかったことは明白である。 したがって、もし兄弟が(相続を)承認したならば、スティクスとパムピルスは相続人にならない。 彼らが相続人になることを、遺言者は、もし兄弟が相続財産を承認する前に子供を残して死亡していたならば、なおさら望まなかったのである。
nam prudens consilium testantis animaduertitur: non enim fratrem solum heredem praetulit substitutis, sed et eius liberos.
なぜなら、遺言者の思慮深い意図が認められるからである。 すなわち、彼は予備的相続人よりも、兄弟を相続人として優先しただけでなく、その子供たちをも優先したのである。