[IDEM libro octauo decimo quaestionum. ] §28.5.84.prSi non lex Aelia Sentia, sed alia lex uel senatus consultum aut etiam constitutio serui libertatem impediat, is necessarius fieri non potest, etiamsi non sit soluendo testator.
アエリア・センティア法ではなく、他の法律、あるいは元老院決議、あるいは皇帝憲章さえもが奴隷の自由を妨げる場合には、たとえ遺言者が債務超過であっても、その奴隷が必要相続人になることはできない。
§28.5.84.1Temporibus diui Hadriani senatus censuit, si testator, qui cum moritur soluendo non fuit, duobus pluribusue libertatem dederit eisque hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire eam cogatur et ad libertatem perueniat, qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas restituatur.
神君ハドリアヌスの時代に元老院は、死亡時に債務超過であった遺言者が二名以上の者に自由を与え、彼らに遺産が引き渡されるよう命じ、指定相続人がその遺産を自分にとって疑わしいと言明した場合には、指定相続人がその引き受けを強制され、そしてより前の場所に記載されていた者が自由を得て、彼に遺産が引き渡されるべきである、と決議した。
idem seruandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit.
同様のことは、信託遺贈によって自由を与えられた人々についても遵守されるべきである。
igitur si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit.
したがって、もし最初の場所に記載された者が遺産の引き受けを望むなら、何の困難もないであろう。
nam si posteriores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an soluendo sit hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur.
なぜなら、もし後位の者たちもまた、自分たちが自由であり遺産が引き渡されることを望むと主張するなら、遺産に支払能力があるか、そして全員が自由人とされた上で引き渡されるべきであるかが、法務官のもとで審理されるからである。
absente autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus uelit sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic seruus futurus est.
しかし、最初の者が不在であるときに、次の者が相続の引き受けを求めても、その言い分は聞き入れられるべきではない。 なぜなら、もし最初の者が自分に遺産が引き渡されることを望むなら、彼が優先されるべきであり、この者(次の者)は奴隷のままでいることになるからである。