[AFRICANUS libro secundo quaestionum. ]
[アフリカヌス著『発問録』第二巻より] ある人が、家子を相続人に指定したいと考えたが、その相続財産から彼の父親に何ものも至らないようにするために、自らの意志をその息子に明らかにした。
§28.5.47.prQuidam cum filium familias heredem instituere uellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perueniret, uoluntatem suam exposuit filio: filius cum patris offensam uereretur, petit a testatore, ne sub condicione 'si a patre emancipatus esset' heredem eum institueret et impetrauit ab eo, ut amicum suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est.
息子は父親の不興を被ることを恐れ、遺言者に対し、「もし父親から解放されたならば」という条件のもとで自分を相続人に指定しないよう懇願し、また自分の友人を相続人に指定してくれるよう彼に懇願してこれを受け入れさせた。 そしてこのようにして、遺言者には未知の、息子の友人が遺言によって相続人に指定され、その友人からは何の請求もなされなかった。
quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio aduersus eum esset et utrum patri an filio competeret.
そこで、もしその友人が相続を承認しようとしないか、あるいは承認された相続財産を引き渡そうとしない場合、彼から信託遺贈を請求できるのか、あるいは彼に対して何らかの訴権が存在するのか、そしてそれは父親と息子のどちらに帰属するのかが問われた。
respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur.
彼は答えた。 たとえ指定された相続人が自らの誠実さを約束したことが明らかであったとしても、遺言者自身もまた彼の誠実さを信頼していたということが証明されない限りは、彼から信託遺贈を請求することはできない。
si tamen, cum a filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum peruenire noluerit: sed nec filio uulgarem competituram, uerum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus soluisset.
しかしながら、もし家子から頼まれた際に、友人が相続を承認し、彼が家長となったときに引き渡すことを引き受けていたのであれば、委任の訴えが生じるであろう、と言うことは不合理ではない。 そして、その訴えは父親に対しては無効となるであろう。 なぜなら、遺言者が彼に届くことを望まなかったものが彼に引き渡されることは、信義誠実に適わないからである。 しかし、息子に対しても通常の訴えが帰属するのではなく、特別の(準用)訴えが帰属するであろう。 それは、家子であった時に他人のために保証人となり、家長となった後に弁済した者に対して訴えを与えることが承認されているのと同様である。