[IDEM libro decimo ad Sabinum. ] §28.3.6.7Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobauerit: tunc enim et capite minuitur.
国外追放に処される者の遺言は、直ちに無効となるのではなく、皇帝がその処分を承認したときに無効となる。 なぜなら、そのときに彼もまた市民権減退を被るからである。
sed et si de decurione puniendo uel filio nepoteue praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim seruum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi.
しかしまた、デクリオ、あるいはその息子や孫を処罰することについて、総督が皇帝に上申書を送るべき旨の中間判決を下したとしても、彼らがより厳重な監視のために監獄に収容されるのが通例であるとしても、直ちに刑罰の奴隷になるとは私は思わない。
nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius ualebit, nisi mortem sibi consciuit.
したがって、皇帝が彼に対して死刑を科すべき旨の諭答を送るまでは、この者の遺言も無効とはならない。 それゆえ、もし彼がその前に死亡したならば、自ら命を絶ったのでない限り、彼の遺言は必ず有効である。
nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in ciuitate decedant: quod si quis taedio uitae uel ualetudinis aduersae inpatientia uel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testamenta eorum ualeant.
なぜなら、犯罪の自覚ゆえに有罪判決を受けるよりも死ぬことを望んだ者たちの遺言は、彼らが市民社会の中で死亡したとしても、勅法によって無効とされるからである。 しかし、もし誰かが人生への嫌気、あるいは不健康に耐えかねて、あるいは一部の哲学者たちのように虚栄心から自死したのであるならば、彼らはその遺言が有効とされるような状況にある。
quam distinctionem in militis quoque testamento diuus Hadrianus dedit epistula ad Pomponium Falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio uitae uel dolore, ualere testamentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non sint, legioni ista sint uindicanda.
神君ハドリアヌスもまた、ポンポニウス・ファルコへの書簡において、軍人の遺言についてもこの区別を設けており、もし軍事上の犯罪の自覚ゆえに死を選んだのであれば、彼の遺言は無効となるが、もし人生への嫌気や苦痛によるものであれば、遺言は有効であり、あるいは無遺言で死亡した場合には、血族が、もし血族がいないならばレギオンがこれらを請求すべきである、とした。
H §28.3.6.8i autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si prouocauerint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt inrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec uidebuntur quasi de statu suo dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti.
H しかし、有罪判決によって遺言が無効になると我々が述べたこれらすべての者は、もし上訴したならば、市民権減退を被ることはなく、したがって、彼らが以前に作成した遺言も無効とはならず、またその時点でも遺言することができる。 なぜなら、このことは極めて頻繁に定められており、彼らが自らの身分について疑わしい状態にあるかのように、遺言能力を持たないとみなされることはないからである。 なぜなら、彼らは確実な身分を有しており、当面の間、自らについて不確実な状態にあるわけではないからである。
§28.3.6.9Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed imperatori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione diui Marci expressum, tametsi prouocantis uel eius pro quo prouocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus uel seditio praerupta factioque cruenta uel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeueniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere.
しかし、もし総督が彼の控訴を受理せず、皇帝に上申書を送ることで刑の執行を遅らせた場合はどうであろうか。 私は、この者もまた当面は自らの身分を維持し、遺言が無効となることはないと考える。 なぜなら、神君マルクスの演説に明示されているように、上訴する者、あるいはその人のために上訴がなされる者の控訴が受理されなかったとしても、皇帝が総督の書簡および書簡とともに送られた被告人の嘆願書に対して諭答を送るまでは、刑の執行は猶予されるべきだからである。 ただし、現行犯の強盗、あるいは突発的な反乱や流血を伴う結託、または総督が後に書簡で釈明するであろうその他の正当な理由によって、刑の執行を急ぐためではなく、危険を未然に防ぐために、猶予が認められない場合は別である。 この場合には、まず処罰し、その後に上申することが許されるからである。
§28.3.6.10Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, uideamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto, cum sententia eum non tenuerit.
もし誰かが不法に有罪とされ、かつ刑が執行されていない場合、彼の遺言が無効となるかどうかを見てみよう。 たとえば、デクリオが野獣刑に処された場合、彼は市民権減退を被り、彼の遺言は無効となるであろうか。 そして私はそうは思わない。 なぜなら、その判決は彼を拘束しないからである。
ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnauerit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum.
したがって、自らの管轄権に属さない者を誰かが有罪とした場合にも、定められている通り、彼の遺言は無効とはならない。
§28.3.6.11Sed ne eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem damnata est, ut puta ex causa maiestatis, uel ex alia tali causa.
しかし、死後にその名誉が弾劾された者たちの遺言もまた、有効ではなく無効となる。 たとえば、反逆罪を理由とする場合、あるいはその他同様の理由による場合である。
§28.3.6.12Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reuersi uires suas recipere iure postliminii aut, si ibi decedat, lege Cornelia confirmari.
もっとも、敵に捕らえられた者の遺言が無効となると我々が述べた限りにおいて、帰国権によって帰還した者の遺言は帰国権の法によってその効力を回復し、あるいは、もし彼が敵地で死亡した場合にはコルネリウス法によって有効とみなされる、ということを付け加えねばならない。
ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius conualescet.
したがって、市民権減退の判決を受けた者が、皇帝の恩赦によって原状回復された場合にも、彼の遺言はその効力を回復する。
§28.3.6.13Filii familias ueterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis uel ueterani testamentum uerum est.
家子の身分にある退役軍人が、父親の死亡によって自権者となった場合、彼の遺言は無効とはならないことは明白である。 なぜなら、軍営特有財産についての遺言に関する限り、彼は家父とみなされるべきであり、したがって、解放によっても軍人または退役軍人の遺言が無効となることはないというのは真実だからである。