[PAULUS libro singulari ad orationem diui Seueri. ] §27.9.13.prSi fundus sit sterilis uel saxosus uel pestilens, uidendum est, an alienare eum non possit.
[パウルス、神君セウェルスの演説に関する単巻本] 土地が不毛であったり、岩だらけであったり、あるいは疫病に汚染されていたりする場合、それを処分できないのではないかが検討されねばならない。
et imperator Antoninus et diuus pater eius in haec uerba rescripserunt: 'Quod allegastis infructuosum esse fundum, quem uendere uultis, mouere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium inuenturus sit'.
そして、アントニヌス帝とその神聖なる父は、次のような文言で勅答した。 「売却したいと望んでいる土地が不毛であるというあなたがたの主張は、我々を動かすことはできない。 なぜなら、その土地はともかく、収穫の度合いに応じた価格で見出されるはずだからである。
§27.9.13.1Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare praedium possit, attamen Papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto praetoris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus uendiderit et pretium acceptum creditoribus paternis pueri soluerit, quandoque domino praedium cum fructibus uindicanti doli non inutiliter opponitur exceptio pretium ac medii temporis usuras, quae creditoribus debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus aes alienum solui non poterit.
」もっとも、後見人は被後見人の土地を処分することも担保に入れることもできないが、それでもなお、パピニアヌスは『答弁録』第5巻において、被後見人の後見人はプラエトルの決定なしには適法に処分できないと述べている。 「しかしながら、もし後見人が過ちに陥って売却し、受け取った代金を少年の父親の債権者たちに支払った場合には、所有者が後に土地と果実の返還を請求するとき、代金および中間期の利息を提供しない所有者に対して、悪意の抗弁を対抗することは無益ではない。 ただし、少年のその他の資産から債務を弁済することができなかった場合に限る」と彼は言う。
ego autem notaui: etsi solui potuerit, si tamen illae res saluae erunt, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pupillus ex damno alieno.
これに対して私は注記した。 たとえ弁済することができたとしても、もしその売却代金をもって債務を弁済することができたはずの財産が失われずに残っているならば、被後見人が他人の損害から利得を得ようとする限りにおいて、なおも悪意の抗弁が阻むと言うべきである。